Latin
Lines 1.382-1.434
Statius, Liber Secundus 1.382-434
Not analysed yet
hinc praeteruectus Nisum et te, mitis Eleusin,
laeuus abit, iamque arue gradu Teumesia et arces
intrat Agenoreas; ibi durum Eteoclea cernit
sublimem solio saeptumque horrentibus armis.
iura ferus populo trans legem ac tempora regni
iam fratris de parte dabat; sedet omne paratus
in facinus queriturque fidem tam sero reposci.
constitit in mediis (ramus manifestat oliuae
legatum) causasque uiae nomenque rogatus
edidit; utque rudis fandi pronusque calori
semper erat, iustis miscens tamen aspera coepit:
'si tibi plana fides et dicti cura maneret
foederis, ad fratrem completo iustius anno
legatos hinc ire fuit teque ordine certo
fortunam exuere et laetum descendere regno,
ut uagus ille diu passusque haud digna per urbes
ignotas pactae tandem succederet aulae.
sed quia dulcis amor regni blandumque potestas,
posceris: astriferum iam uelox circulus orbem
torsit et amissae redierunt montibus umbrae,
ex quo frater inops ignota per oppida tristes
exul agit casus; et te iam tempus aperto
sub Ioue ferre dies terrenaque frigora membris
ducere et externos summissum ambire penates.
pone modum laetis; satis ostro diues et auro
conspicuus tenuem germani pauperis annum
risisti; moneo, regnorum gaudia temet
dedoceas patiensque fugae mereare reuerti.'
dixerat. ast illi tacito sub pectore dudum
ignea corda fremunt, iacto uelut aspera saxo
comminus erigitur serpens, cui subter inanes
longa sitis latebras totumque agitata per artus
conuocat in fauces et squamea colla uenenum:
'cognita si dubiis fratris mihi iurgia signis
ante forent nec clara odiorum arcana paterent,
sufficeret uel sola fides, qua toruus et illum
mente gerens (ceu saepta nouus iam moenia laxet
fossor et hostiles inimicent classica turmas)
praefuris. in medios si comminus orsa tulisses
Bistonas aut refugo pallentes sole Gelonos,
parcior eloquio et medii reuerentior aequi
inciperes. neque te furibundae crimine mentis
arguerim: mandata refers. nunc omnia quando
plena minis, nec sceptra fide nec pace sequestra
poscitis, et propior capulo manus, haec mea regi
Argolico, nondum aequa tuis, uice dicta reporta:
quae sors iusta mihi, quae non indebitus annis
sceptra dicauit honos, teneo longumque tenebo:
te penes Inachiae dotalis regia dono
coniugis, et Danaae (quid enim maioribus actis
inuideam?) cumulentur opes. felicibus Argos
auspiciis Lernamque regas: nos horrida Dirces
pascua et Euboicis artatas fluctibus oras,