# Liber Septimus 1.1-46

Statius, Liber Septimus, Lines 1.1-1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-septimus/1.1

Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli
Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,
concussitque caput motu quo celsa laborant
sidera proclamatque adici ceruicibus Atlans.
tunc ita uelocem Tegees adfatus alumnum:
'i, medium rapido Borean inlabere saltu
Bistonias, puer, usque domos axemque niuosi
sideris, Oceano uetitum qua Parrhasis ignem
nubibus hibernis et nostro pascitur imbri.
atque ibi seu posita respirat cuspide Mauors,
quamquam inuisa quies, seu, quod reor, arma tubasque
insatiatus habet caraeque in sanguine gentis
luxuriat: propere monitus iramque parentis
ede, nihil parcens. nempe olim accendere iussus
Inachias acies atque omne quod Isthmius umbo
distinet et raucae circumtonat ira Maleae:
illi, uix muros limenque egressa iuuentus,
sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant
plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.
hicne tuus, Gradiue, furor? sonat orbe recusso
discus et Oebalii coeunt in proelia caestus.
at si ipsi rabies ferrique insana uoluptas
qua tumet, inmeritas cineri dabit impius urbes
ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem
sternet humi populos miserumque exhauriet orbem.
nunc lenis belli nostraque remittitur ira.
quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis
ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris
(nil equidem crudele minor), sit mite bonumque
numen et effreni laxentur in otia mores,
reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra
ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo
omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.'
dixerat, et Thracum Cyllenius arua subibat;
atque illum Arctoae labentem cardine portae
tempestas aeterna plagae praetentaque caelo
agmina nimborum primique Aquilonis hiatus
in diuersa ferunt: crepat aurea grandine multa
palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.
hic steriles delubra notat Mauortia siluas
(horrescitque tuens), ubi mille furoribus illi
cingitur auerso domus inmansueta sub Haemo.
ferrea compago laterum, ferro arta teruntur
limina, ferratis incumbunt tecta columnis.
laeditur aduersum Phoebi iubar, ipsaque sedem
lux timet, et durus contristat sidera fulgor.

---

Statius, Liber Septimus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb7.shtml.
