Latin
Lines 1.552-1.598
Statius, Liber Septimus 1.552-598
Not analysed yet
ante haec excusso frondescet lancea ferro,
Inachus ante retro nosterque Achelous abibit.
sed mite adloquium et saeuis pax quaeritur armis:
haec quoque castra patent, necdum meruere timeri.
an suspectus ego? abscedo et mea uulnera dono.
intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores.
finge autem pactis euictum excedere regnis,
nempe iterum reddes?' rursus mutata trahuntur
agmina consiliis: subito ceu turbine caeli
obuius aduersum Boreae Notus abstulit aequor.
arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys
arripit et primae molitur semina pugnae.
errabant geminae Dircaea ad flumina tigres,
mite iugum, belli quondam uastator Eoi
currus, Erythraeis sed nuper uictor ab oris
Liber in Aonios meritas dimiserat agros.
illas turba dei seniorque ex more sacerdos
sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes
palmite maturo uariisque ornare corymbis
curat et alterno maculas interligat ostro.
iamque ipsi colles, ipsa has (quid credat?) amabant
armenta, atque ausae circum mugire iuuencae;
quippe nihil grassata fames: manus obuia pascit,
exceptantque cibos fusoque horrenda supinant
ora mero, uaga rure quies; si quando benigno
urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris
templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.
has ubi uipereo tactas ter utramque flagello
Eumenis in furias animumque redire priorem
impulit, erumpunt non agnoscentibus agris.
ceu duo diuerso pariter si fulmina caelo
rupta cadant longumque trahant per nubila crinem:
non aliter cursu rapidae atque inmane frementes
transiliunt campos aurigamque impete uasto,
Amphiarae, tuum (nec defuit omen, eriles
forte is primus equos stagna ad uicina trahebat)
corripiunt; mox Taenarium (qui proximus) Idan
Aetolumque Acamanta premunt: fuga torua per agros
cornipedum, uisa donec flammatus Aconteus
strage uirum, cui sueta feras prosternere uirtus
(Arcas erat), densis iam fida ad moenia uersas
insequitur telis, multumque hastile resumens
ter, quater adducto per terga, per ilia telo
transigit. illae autem longo cum limite fusi
sanguinis ad portas utrimque extantia ducunt
spicula semianimes, gemituque imitante querelas
saucia dilectis adclinant pectora muris.