Latin
Lines 1.149-1.189
Statius, Liber Sextus 1.149-189
Not analysed yet
quidni ego? narrabat seruatum fraude parentem
insontesque manus. en quam ferale putemus
abiurasse sacrum et Lemni gentilibus unam
inmunem furiis! haec illa (et creditis ausae?)
haec pietate potens solis abiecit in aruis++
non regem dominumque++alienos impia partus,
hoc tantum, siluaque infamis tramite liquit
quem non anguis atrox (quid enim hac opus, ei mihi, leti
mole fuit?) tantum caeli uiolentior aura
impulsaeque Noto frondes cassusque ualeret
exanimare timor. nec uos incessere luctu
orba habeo, fixum matri inmotumque manebat
hac altrice nefas; ~atquin et blandus ad illam
nate magis solam nosse atque audire uocantem
ignarusque mei~ nulla ex te gaudia matri.
illa tuos questus lacrimososque impia risus
audiit et uocis decerpsit murmura primae.
illa tibi genetrix semper dum uita manebat,
nunc ego. sed miserae mihi nec punire potestas
sic meritam! quid dona, duces, quid inania fertis
iusta rogis? illam (nil poscunt amplius umbrae),
illam, oro, cineri simul excisaeque parenti
reddite, quaeso, duces, per ego haec primordia belli
cui peperi; sic aequa gemant mihi funera matres
Ogygiae.' sternit crines iteratque precando:
'reddite, nec uero crudelem auidamque uocate
sanguinis: occumbam pariter, dum uulnere iusto
exaturata oculos unum impellamur in ignem.'
talia uociferans alia de parte gementem
Hypsipylen (neque enim illa comas nec pectora seruat)
agnouit longe et socium indignata dolorem:
'hoc saltem, o proceres, tuque o, cui pignora nostri
proturbata tori: prohibete, auferte supremis
inuisam exequiis. quid se funesta parenti
miscet et in nostris spectatur et ipsa ruinis?'
[cui luget complexa suos?' dixitque repente
concidit abruptisque obmutuit ore querelis.]
sic ait abruptisque inmutuit ore querelis. 185b
non secus ac primo fraudatum lacte iuuencum,
cui trepidae uires et solus ab ubere sanguis,
seu fera seu duras auexit pastor ad aras;