Latin
Lines 1.51-1.103
Statius, Liber Sextus 1.51-103
Not analysed yet
ille quoque adfatus non mollius audit amicos
quam trucis Ionii rabies clamantia ponto
uota uirum aut tenues curant uaga fulmina nimbos.
tristibus interea ramis teneraque cupresso
damnatus flammae torus et puerile feretrum
texitur: ima uirent agresti stramina cultu;
proxima gramineis operosior area sertis,
et picturatus morituris floribus agger;
tertius adsurgens Arabum strue tollitur ordo
Eoas complexus opes incanaque glebis
tura et ab antiquo durantia cinnama Belo.
summa crepant auro, Tyrioque attollitur ostro
molle supercilium, teretes hoc undique gemmae
inradiant, medio Linus intertextus acantho
letiferique canes: opus admirabile semper
oderat atque oculos flectebat ab omine mater.
arma etiam et ueterum exuuias circumdat auorum
gloria mixta malis adflictaeque ambitus aulae,
ceu grande exequiis onus atque inmensa ferantur
membra rogo, sed cassa tamen sterilisque dolentes
fama iuuat, paruique augescunt funere manes.
inde ingens lacrimis honor et miseranda uoluptas,
muneraque in cineres annis grauiora feruntur;
namque illi et pharetras breuioraque tela dicarat
festinus uoti pater insontesque sagittas;
iam tunc et nota stabuli de gente probatos
in nomen pascebat equos cinctusque sonantes
armaque maiores expectatura lacertos.
[spes auidi quas, non in nomen credula, uestes
urguebat studio cultusque insignia regni
purpureos sceptrumque minus, cuncta ignibus atris
damnat atrox suaque ipse parens gestamina ferri,
si damnis rabidum queat exaturare dolorem.]
parte alia gnari monitis exercitus instat
auguris aeriam truncis nemorumque ruina,
montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi
anguis et infausti cremet atra piacula belli.
[his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe
praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo.]
sternitur extemplo ueteres incaedua ferro
silua comas, largae qua non opulentior umbrae
Argolicos inter saltusque educta Lycaeos
extulerat super astra caput: stat sacra senectae
numine, nec solos hominum transgressa ueterno
fertur auos, Nymphas etiam mutasse superstes
Faunorumque greges. aderat miserabile luco
excidium: fugere ferae, nidosque tepentes
absiliunt (metus urguet) aues; cadit ardua fagus
Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus,
procumbunt piceae, flammis alimenta supremis,
ornique iliceaeque trabes metuendaque suco
taxus et infandos belli potura cruores
fraxinus atque situ non expugnabile robur.