Latin
Lines 1.560-1.606
Statius, Liber Sextus 1.560-606
Not analysed yet
multi et, quos uarii tacet ignorantia uulgi,
hinc atque hinc subiere. sed Arcada Parthenopaeum
appellant densique cient uaga murmura circi.
nota parens cursu; quis Maenaliae Atalantes
nesciat egregium decus et uestigia cunctis
indeprensa procis? onerat celeberrima natum
mater, et ipse procul fama iam notus inermes
narratur ceruas pedes inter aperta Lycaei
tollere et emissum cursu deprendere telum.
tandem expectatus uolucri super agmina saltu
emicat et torto chlamydem diffibulat auro.
effulsere artus, membrorumque omnis aperta est
laetitia, insignes umeri, nec pectora nudis
deteriora genis, latuitque in corpore uultus.
ipse tamen formae laudem aspernatur et arcet
mirantes; tunc Palladios non inscius haustus
incubuit pinguique cutem fuscatur oliuo.
hoc Idas, hoc more Dymas aliique nitescunt.
sic ubi tranquillo perlucent sidera ponto
uibraturque fretis caeli stellantis imago,
omnia clara nitent, sed clarior omnia supra
Hesperus exercet radios, quantusque per altum
aethera, caeruleis tantus monstratur in undis.
proximus et forma nec multum segnior Idas
cursibus atque aeuo iuxta prior; attamen illi
iam tenuem pingues florem induxere palaestrae,
deserpitque genis nec se lanugo fatetur
intonsae sub nube comae. tunc rite citatos
explorant acuuntque gradus, uariasque per artes
instimulant docto languentia membra tumultu:
poplite nunc sidunt flexo, nunc lubrica forti
pectora conlidunt plausu, nunc ignea tollunt
crura breuemque fugam necopino fine reponunt.
ut ruit atque aequum summisit regula limen,
corripuere leues spatium, campoque refulsit
nuda cohors: uolucres isdem modo tardius aruis
isse uidentur equi; credas e plebe Cydonum
Parthorumque fuga totidem exiluisse sagittas.
non aliter, celeres Hyrcana per auia cerui
cum procul impasti fremitum accepere leonis
siue putant, rapit attonitos fuga caeca metusque
congregat, et longum dant cornua mixta fragorem.
effugit hic oculos rapida puer ocior aura
Maenalius, quem deinde gradu premit horridus Idas
inspiratque umero, flatuque et pectoris umbra
terga premit. post ambiguo discrimine tendunt
Phaedimus atque Dymas, illis celer inminet Alcon.