Latin
Lines 1.663-1.706
Statius, Liber Sextus 1.663-706
Not analysed yet
promisere manum; concessit cetera pubes
sponte et adorato rediit ingloria disco.
qualis Bistoniis clipeus Mauortis in aruis
luce mala Pangaea ferit solemque refulgens
territat incussaque dei graue mugit ab hasta.
Pisaeus Phlegyas opus incohat et simul omnes
abstulit in se oculos: ea uiso corpore uirtus
promissa. ac primum terra discumque manumque
asperat, excusso mox circum puluere uersat,
quod latus in digitos, mediae quod certius ulnae
conueniat, non artis egens: hic semper amori
ludus erat, patriae non tantum ubi laudis obiret
sacra, sed alternis Alpheon utrumque solebat
metari ripis et, qua latissima distant,
non umquam merso transmittere flumina disco.
ergo operum fidens non protinus horrida campi
iugera, sed caelo dextram metitur, humique
pressus utroque genu collecto sanguine discum
ipse super sese rotat atque in nubila condit.
ille citus sublime petit similisque cadenti
crescit in aduersum, tandemque exhaustus ab alto
tardior ad terram redit atque inmergitur aruis.
sic cadit, attonitis quotiens auellitur astris,
Solis opaca soror; procul auxiliantia gentes
aera crepant frustraque timent, at Thessala uictrix
ridet anhelantes audito carmine bigas.
conlaudant Danai ~sed non tibi molle tuenti,
Hippomedon~ maiorque manus speratur in aequo.
atque illi extemplo, cui spes infringere dulce
inmodicas, Fortuna uenit. quid numina contra
tendere fas homini? spatium iam inmane parabat,
iam ceruix conuersa, et iam latus omne redibat:
excidit ante pedes elapsum pondus et ictus
destituit frustraque manum demisit inanem.
ingemuere omnes, rarisque ea uisa uoluptas.
inde ad conatus timida subit arte Menestheus
cautior, et multum te, Maia crete, rogato
molis praeualidae castigat puluere lapsus.
illa manu magna et multum felicior exit,
nec partem exiguam circi transuecta quieuit.
fit sonus, et fixa signatur terra sagitta.
tertius Hippomedon ualida ad certamina tardos
molitur gressus; namque illum corde sub alto
et casus Phlegyae monet et fortuna Menesthei.