# Liber Sextus 1.707-752

Statius, Liber Sextus, Lines 1.707-1.752. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-sextus/1.707

erigit adsuetum dextrae gestamen, et alte
sustentans rigidumque latus fortesque lacertos
consulit ac uasto contorquet turbine, et ipse
prosequitur. fugit horrendo per inania saltu
iamque procul meminit dextrae seruatque tenorem
discus, nec dubia iunctaue Menesthea uictum
transabiit meta: longe super aemula signa
consedit uiridesque umeros et opaca theatri
culmina ceu latae tremefecit mole ruinae:
quale uaporifera saxum Polyphemus ab Aetna
lucis egente manu tamen in uestigia puppis
auditae iuxtaque inimicum exegit Vlixen.
[sic et Aloidae, cum iam calcaret Olympum
desuper Ossa rigens, ipsum glaciale ferebant
Pelion et trepido sperabant iungere caelo.]
tum genitus Talao uictori tigrin inanem
ire iubet, fuluo quae circumfusa nitebat
margine et extremos auro mansueuerat ungues.
Cnosiacos arcus habet et uaga tela Menestheus.
'at tibi' ait 'Phlegya, casu frustrate sinistro,
hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi,
ferre damus, neque enim Hippomedon inuiderit, ensem.
nunc opus est animis: infestos tollite caestus
comminus; haec bellis et ferro proxima uirtus.'
constitit inmanis cerni inmanisque timeri
Argolicus Capaneus, ac dum nigrantia plumbo
tegmina cruda boum non mollior ipse lacertis
induitur, 'date tot iuuenum de milibus unum
huc' ait 'atque utinam potius de stirpe ueniret
aemulus Aonia, quem fas demittere leto,
nec mea crudelis ciuili sanguine uirtus.'
obstipuere animi, fecitque silentia terror.
tandem insperatus nuda de plebe Laconum
prosilit Alcidamas: mirantur Dorica regum
agmina, sed socii fretum Polluce magistro
norant et sacras inter creuisse palaestras.
ipse deus posuitque manus et bracchia finxit
(materiae suadebat amor); tunc saepe locauit
comminus, et simili stantem miratus in ira
sustulit exultans nudumque ad pectora pressit.
illum indignatur Capaneus ridetque uocantem,
ut miserans, poscitque alium; tandemque coactus
restitit, et stimulis iam languida colla tumescunt.
fulmineas alte suspensi corpora plantis
erexere manus; tuto procul ora recessu
armorum in speculis, aditusque ad uulnera clausi.

---

Statius, Liber Sextus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb6.shtml.
