# Liber Sextus 1.840-885

Statius, Liber Sextus, Lines 1.840-1.885. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-sextus/1.840

sed non ille rigor patriumque in corpore robur:
luxuriant artus, effusaque sanguine laxo
membra natant; unde haec audax fiducia tantum
Oenidae superare parem. quamquam ipse uideri
exiguus, grauia ossa tamen nodisque lacerti
difficiles. numquam hunc animum natura minori
corpore nec tantas ausa est includere uires.
postquam oleo gauisa cutis, petit aequor uterque
procursu medium atque hausta uestitur harena.
tum madidos artus alterno puluere siccant,
collaque demersere umeris et bracchia late
uara tenent. iam tunc astu deducit in aequum
callidus et celsum procuruat Agyllea Tydeus,
summissus tergo et genibus uicinus harenae.
ille autem, Alpini ueluti regina cupressus
uerticis urguentes ceruicem inclinat ad Austros
uix sese radice tenens, terraeque propinquat,
iamdudum aetherias eadem reditura sub auras:
non secus ingentes artus praecelsus Agylleus
sponte premit paruumque gemens duplicatur in hostem,
et iam alterna manus frontemque umerosque latusque
collaque pectoraque et uitantia crura lacessit.
interdumque diu pendent per mutua fulti
bracchia, nunc saeui digitorum uincula frangunt.
non sic ductores gemini gregis horrida tauri
bella mouent; medio coniunx stat candida prato
uictorem expectans, rumpunt obnixa furentes
pectora, subdit amor stimulos et uulnera sanat:
fulmineo sic dente sues, sic hispida turpes
proelia uillosis ineunt complexibus ursi.
uis eadem Oenidae; nec sole aut puluere fessa
membra labant, riget arta cutis durisque laborum
castigata toris. contra non integer ille
flatibus alternis aegroque effetus hiatu
exuit ingestas fluuio sudoris harenas
ac furtim rapta sustentat pectora terra.
instat agens Tydeus fictumque in colla minatus
crura subit; coeptis non eualuere potiri
frustratae breuitate manus, uenit arduus ille
desuper oppressumque ingentis mole ruinae
condidit. haud aliter collis scrutator Hiberi,
cum subiit longeque diem uitamque reliquit,
si tremuit suspensus ager subitumque fragorem
rupta dedit tellus, latet intus monte soluto
obrutus, ac penitus fractum obtritumque cadauer
indignantem animam propriis non reddidit astris.

---

Statius, Liber Sextus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb6.shtml.
