Latin
Lines 1.10-1.54
Statius, Liber Tertius 1.10-54
Not analysed yet
unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti,
Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum.
o velox pietas! steriles hic nuper harenas
ad sparsum pelago montis latus hirtaque dumis
saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes,
ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
an Getica venere lyra? stupet ipse labores
annus, et angusti bis seno limite menses
longaevum mirantur opus. deus attulit arces
erexitque suas, atque obluctantia saxa,
summovit nitens et magno pectore montem
reppulit: immitem credas iussisse novercam.
Ergo age, seu patrios liber iam legibus Argos
incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,
sive tui solium Iovis et virtute parata,
astra tenes, haustumque tibi succincta beati
nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:
huc ades et genium templis nascentibus infer.
non te Lerna nocens nec pauperis arva Molorchi
nec formidatus Nemees ager antraque poscunt,
Thracia nec Pharii polluta altaria regis,
sed felix simplexque domus fraudumque malarum
inscia et hospitibus superis dignissima sedes.
pone truces arcus agmenque immite pharetrae
et regum multo perfusum sanguine robur,
instratumque umeris dimitte gerentibus hostem.
hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho
texitur et signis crescit torus asper eburnis.
pacatus mitisque veni nec turbidus ira
nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge,
confectum thiasis et multo fratre madentem
detinuit, qualemque vagae post crimina noctis
Thespius obstupuit, totiens socer. hic tibi festa
gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus irae
annua veloci peragunt certamina lustro. ,
hic templis inscriptus avo gaudente sacerdos
parvus adhuc similisque tui cum prima novercae
monstra manu premeres atque exanimata doleres.
Sed quaenam subiti, veneranda, exordia templi
dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit,
Alcides tensoque modos imitabitur arcu.
Tempus erat caeli cum torrentissimus axis
incumbit terris ictusque Hyperione multo
acer anhelantis incendit Sirius agros.