# Liber Tertius 1.102-146

Statius, Liber Tertius, Lines 1.102-1.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-tertius-2/1.102

vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
Pollius? et talis hilaris tamen intro penates
et litus quod pandis, amo. sed proxima sedem
despicit et tacite ridet mea limina Iuno.,
da templum dignasque tuis conatibus aras,
quas puppes velis nolint transire secundis,
quo Pater aetherius mensisque accita deorum
turba et ab excelso veniat soror hospita templo.
nec te, quod solidus contra riget umbo maligni,
montis et immenso non umquam exesus ab aevo,
terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo
asperaque invitae perfringam viscera terrae.
incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.
non Amphioniae steterint velocius arces,
Pergameusve labor.' dixit mentemque reliquit.
Nec mora, cum scripta formatur imagine tela.
innumerae coiere manus: his caedere silvas
et levare trabes, illis immergere curae
fundamenta solo. coquitur pars umida terrae,
protectura hiemes atque exclusura pruinas,
indomitusque silex curva fornace liquescit.
praecipuus sed enim labor est excindere dextra
oppositas rupes et saxa negantia ferro.
hic pater ipse loci positis Tirynthius armis,
insudat validaque solum deforme bipenni,
cum grave nocturna caelum subtexitur umbra,
ipse fodit, ditesque Caprae viridesque resultant
Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo.
non tam grande sonat motis incudibus Aetne ,
cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris
Lemniacis fragor est ubi flammeus aegida caelat
Mulciber et castis exornat Pallada donis.
decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi
artifices mirantur opus. vix annus anhelat,
alter, et ingenti dives Tirynthius arce
despectat fluctus et iunctae tecta novercae
provocat et dignis invitat Pallada templis.
iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens
fumat harena sacris. hos nec Pisaeus honores,
Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae.
nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos,
cedat atrox Nemee: litat hic felicior infans.
ipsae puniceis virides Nereides antris
exsiliunt ultro, scopulis umentibus haerent,
nec pudet occulte nudas spectare palaestras.

---

Statius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae3.shtml.
