Latin
Lines 1.103-1.153
Statius, Liber Tertius 1.103-153
Not analysed yet
quod domini celsis niteat laquearibus aurum,
quae divum in vultus igni formanda liquescat
massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae. ,
Hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas,
exiguaeque dapes et numquam laesa profundo
cura mero; sed iura tamen genialia cordi
et mentem vincire toris ac iungere festa
conubia et fidos domino genuisse clientes. ,
quis sublime genus formamque insignis Etruscae
nesciat? haudquaquam proprio mihi cognita visu,
sed decus eximium famae par reddit imago,
et sibimet similis natorum gratia monstrat.
nec vulgare genus; fasces summamque curulem,
frater et Ausonios enses mandataque fidus
signa tulit, cum prima truces amentia Dacos
impulit et magno gens est damnata triumpho.
sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater
reddidit, obscurumque latus clarescere vidit,
conubio gavisa domus. nec pignora longe;
quippe bis ad partus venit Lucina manuque
ipsa levi gravidos tetigit fecunda labores.
felix a! si longa dies, si cernere vultus
natorum viridisque genas tibi iusta dedissent,
stamina. sed media cecidere abrupta iuventa
gaudia, florentesque manu scidit Atropos annos;
qualia pallentes declinant lilia culmos
pubentesque rosae primos moriuntur ad austros,
aut ubi verna novis exspirat purpura pratis. ,
illa, sagittiferi, circumvolitastis, Amores,
funera maternoque rogos unxistis amomo;
nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses ,
maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
haud matura putas atque hos pius ingemis annos!
Illum et qui nutu superas nunc temperat arces,
progeniem claram terris partitus et astris,
laetus Idymaei donavit honore triumphi,
dignatusque loco victricis et ordine pompae
non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes.
atque idem in cuneos populo deduxit equestres
mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
exuit et celso natorum aequavit honorem. ,
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
atque aevi sine nube tenor. quam dives in usus
natorum totoque volens excedere censu,
testis adhuc largi nitor inde assuetus Etrusci,
cui tua non humilis dedit indulgentia mores:,
hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas
blandus et imperio numquam pater; huius honori
pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.