# Liber Tertius 1.104-7

Statius, Liber Tertius, Lines 1.104-1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-tertius-2/1.104

ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa
signa Palaestinasque dedit frenare cohortes,
ipsa manu placida per limina festa sacrosque
duc portus urbesque tuas. te praeside noscat
unde paludosi fecunda licentia Nili,
cur vada desidant et ripa coerceat undas
Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis, ,
curve Therapnaei lasciviat ora Canopi,
cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras,
vilia cur magnos aequent animalia divos;
quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix,
quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili,
mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
duc et ad Emathios manes ubi belliger urbis
conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,
anguiferamque domum blando qua mersa veneno
Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.,
usque et in Assyrias sedes mandataque castra
prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino.
nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
notus adhuc tantum maioris lumine clavi,
iam tamen et turmas facili praevertere gyro,
fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
at nos hoc iterum stantes in litore vastos
cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.,
o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
plectra lyra, cum me magna cervice ligatum
attolles umeris atque in mea pectora primum
incumbes e puppe novus, servataque reddes
colloquia inque vicem medios narrabimus annos;,
tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
antiquae Babylonis opes et Zeuma, Latinae
pacis iter, qua dulce nemus florentis Idymes,
qua pretiosa Tyros rubeat, qua purpura suco
Sidoniis iterata cadis, ubi germine primum,
candida felices sudent opobalsama virgae;
ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis
quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.
III. CONSOLATIO AD CLAVDIVM ETRVSCVM
Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo,
rara profanatas inspectant numina terras,
huc vittata comam niveoque insignis amictu,
qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum
fraude rudes populos atque aurea regna colebas,
mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci
cerne pios fletus laudataque lumina terge.

---

Statius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae3.shtml.
