# Liber Tertius 1.13-58

Statius, Liber Tertius, Lines 1.13-1.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-tertius-2/1.13

vos quoque caeruleum ponti, Nereides, agmen,
quis honor et regni cessit fortuna secundi,
(dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti),
surgite de vitreis spumosae Doridos antris
Baianosque sinus et feta tepentibus undis
litora tranquillo certatim ambite natatu,
quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.,
nec quaerenda diu; modo nam trans aequora terris
prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum,
prima salutavit Capreas et margine dextro
sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae.
huius utrumque latus molli praecingite gyro,
partitaeque vices vos stuppea tendite mali
vincula, vos summis adnectite sipara velis,
vos Zephyris aperite sinus; pars transtra reponat,
pars demittat aquis curvae moderamina puppis;
sint quibus exploret primos gravis artemo flatus,
quaeque secuturam religent post terga phaselon
uncaque summersae penitus retinacula vellant;
temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:
officio careat glaucarum nulla sororum.
hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton,
praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris
Glaucus, adhuc patriis quotiens adlabitur oris
litoream blanda feriens Anthedona cauda.
tu tamen ante omnes diva cum matre, Palaemon,
annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas,
nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.
et pater Aeolio frangit qui carcere ventos,
cui varii flatus omnisque per aequora mundi
spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,
artius obiecto Borean Eurumque Notumque,
monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,
solus agat puppes summasque supernatet undas
assiduus pelago; donec tua turbine nullo
laeta Paraetoniis adsignet carbasa ripis.'
Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantes,
increpat. ecce meum timido iam frigore pectus
labitur et nequeo, quamvis movet ominis horror,
claudere suspensos oculorum in margine fletus.
iamque ratem terris divisit fune soluto
navita et angustum deiecit in aequora pontem.,
saevus et e puppi longo clamore magister
dissipat amplexus atque oscula fida revellit,
nec longum cara licet in cervice morari.

---

Statius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae3.shtml.
