# Liber Tertius 1.1-48

Statius, Liber Tertius, Lines 1.1-1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-tertius/1.1

At non Aoniae moderator perfidus aulae
nocte sub ancipiti, quamuis umentibus astris
longus ad auroram superet labor, otia somni
accipit; inuigilant animo scelerisque parati
supplicium exercent curae; tum plurima uersat,
pessimus in dubiis augur, timor. 'ei mihi' clamat,
'unde morae?' (nam prona ratus facilemque tot armis
Tydea, nec numero uirtutem animumque rependit)
'num regio diuersa uiae? num missus ab Argis
subsidio globus? an sceleris data fama per urbes
finitimas? paucosne, pater Gradiue, manuue
legimus indecores? at enim fortissimus illic
et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi
Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos.
nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis
aere gerens solidoque datos adamante lacertos
uenerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno,
si conserta manus.' uario sic turbidus aestu
angitur ac sese culpat super omnia, qui non
orantem in mediis legatum coetibus ense
perculerit foedasque palam satiauerit iras.
iam pudet incepti, iam paenitet. ac uelut ille
fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno
nec rudis undarum (portus sed linquere amicos
purior Olenii frustra gradus impulit astri),
cum fragor hiberni subitus Iouis, omnia mundi
claustra tonant multusque polos inclinat Orion,
ipse quidem malit terras pugnatque reuerti,
fert ingens a puppe Notus, tunc arte relicta
ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:
talis Agenoreus ductor caeloque morantem
Luciferum et seros maerentibus increpat ortus.
ecce sub occiduas uersae iam Noctis habenas
astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys
impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto,
ima flagellatis, signum lugubre malorum,
ponderibus trepidauit humus, motusque Cithaeron
antiquas dedit ire niues; tunc uisa leuari
culmina septenaeque iugo concurrere portae.
et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo
iratus fatis et tristis morte negata
Haemonides; necdum ora patent, dubiusque notari
signa dabat magnae longe manifesta ruinae
planctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnes
fuderat. haud aliter saltu deuertitur orbus
pastor ab agrestum nocturna strage luporum,
cuius erile pecus siluis inopinus abegit
imber et hibernae uentosa cacumina lunae.

---

Statius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb3.shtml.
