# Liber Tertius 1.191-238

Statius, Liber Tertius, Lines 1.191-1.238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-tertius/1.191

una dies similis fato specieque malorum
aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus
Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis
corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes.
talis erat uulgi status, et sic urbe relicta
primaeuique senesque et longo examine matres
inuidiam planxere deis miseroque tumultu
bina per ingentes stipabant funera portas.
meque ipsum memini (necdum apta doloribus aetas)
flesse tamen gemituque meos aequasse parentes
illa tamen superi. nec quod tibi, Delia, castos
prolapsum fontes specula temerare profana
heu dominum insani nihil agnouere Molossi,
deflerim magis, aut uerso quod sanguine fluxit
in subitos regina lacus: sic dura Sororum
pensa dabant uisumque Ioui. nunc regis iniqui
ob noxam inmeritos patriae tot culmina ciues
exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos
fama subit, et iam bellorum extrema dolemus.
quantus equis quantusque uiris in puluere crasso
sudor! io quanti crudele rubebitis amnes!
uiderit haec bello uiridis manus: ast ego doner
dum licet igne meo terraque insternar auita!'
haec senior, multumque nefas Eteoclis aceruat
crudelem infandumque uocans poenasque daturum.
unde ea libertas? iuxta illi finis et aetas
tota retro, seraeque decus uelit addere morti.
haec sator astrorum iamdudum e uertice mundi
prospectans primoque imbutas sanguine gentes
Gradiuum acciri propere iubet. ille furentes
Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes
turbidus aetherias currus urguebat ad arces,
fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro
tristia, terrificis monstrorum animata figuris,
incutiens: tonat axe polus clipeique cruenta
lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis.
hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores
Iuppiter et tota perfusum pectora belli
tempestate uidet: 'talis mihi, nate, per Argos,
talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira.
exturbent resides frenos et cuncta perosi
te cupiant, tibi praecipites animasque manusque
deuoueant; rape cunctantes et foedera turba,
cui dedimus; tibi fas ipsos incendere bello
caelicolas pacemque meam. iam semina pugnae
ipse dedi: remeat portans inmania Tydeus
ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli,
insidias fraudesque, suis quas ultus in armis.

---

Statius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb3.shtml.
