Latin
Lines 1.49-1.91
Statius, Liber Tertius 1.49-91
Not analysed yet
luce patent caedes; domino perferre recentes
ipse timet casus, haustaque informis harena
questibus implet agros, stabulique silentia magni
odit et amissos longo ciet ordine tauros.
illum congestae portarum ad limina matres
ut solum uidere (nefas!) ,nulla agmina circum
magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt
clamorem, qualis bello supremus apertis
urbibus, aut pelago iam descendente carina.
ut primum inuisi cupido data copia regis:
'hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus
infelicem animam, siue haec sententia diuum,
seu fortuna fuit, seu, quod pudet ira fateri,
uis inuicta uiri. uix credo et nuntius: omnes
procubuere, omnes. noctis uaga lumina testor
et socium manes et te, mala protinus ales,
qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu
crudelem ueniam atque inhonorae munera lucis;
sed mihi iussa deum placitoque ignara moueri
Atropos atque olim non haec data ianua leti
eripuere necem. iamque ut mihi prodiga uitae
pectora et extremam nihil horrescentia mortem
aspicias: bellum infandum ominibusque negatam
mouisti, funeste, aciem, dum pellere leges
et consanguineo gliscis regnare superbus
exule; te series orbarum excisa domorum
planctibus adsiduis, te diro horrore uolantes
quinquaginta animae circum noctesque diesque
adsilient, neque enim ipse moror.' iam mouerat iras
rex ferus, et tristes ignescunt sanguine uultus.
inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui
Labdacus (hos regni ferrum penes) ire manuque
proturbare parant. sed iam nudauerat ensem
magnanimus uates, et nunc trucis ora tyranni,
nunc ferrum aspectans: 'numquam tibi sanguinis huius
ius erit aut magno feries imperdita Tydeo
pectora; uado equidem exultans ereptaque fata
insequor et comites feror expectatus ad umbras.
te superis fratrique++' et iam media orsa loquentis
absciderat plenum capulo latus; ille dolori
pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum
corruit, extremisque animae singultibus errans
alternus nunc ore uenit, nunc uulnere sanguis.