# Liber Tertius 1.585-628

Statius, Liber Tertius, Lines 1.585-1.628. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-tertius/1.585

hi teretes galeas magnorumque aerea suta
thoracum et tunicas Chalybum squalore crepantes
pectoribus temptare, alii Gortynia lentant
cornua; iam falces auidis et aratra caminis
rastraque et incurui saeuum rubuere ligones.
caedere nec ualidas sanctis e stirpibus hastas,
nec pudor emerito clipeum uestisse iuuenco.
inrupere Argos maestique ad limina regis
bella animis, bella ore fremunt; it clamor ad auras,
quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat
Enceladus mutare latus; super igneus antris
mons tonat: exundant apices, fluctusque Pelorus
contrahit, et sperat tellus abrupta reuerti.
atque hic ingenti Capaneus Mauortis amore
excitus et longam pridem indignantia pacem
corda tumens (huic ampla quidem de sanguine prisco
nobilitas; sed enim ipse manu praegressus auorum
facta, diu tuto superum contemptor et aequi
impatiens largusque animae, modo suaserit ira),
unus ut e siluis Pholoes habitator opacae
inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres,
ante fores, ubi turba ducum uulgique frementis,
Amphiarae, tuas 'quae tanta ignauia' clamat,
'Inachidae uosque o socio de sanguine Achiui?
unius (heu pudeat!) plebeia ad limina ciuis
tot ferro accinctae gentes animisque paratae
pendemus? non si ipse cauo sub uertice Cirrhae
(quisquis is est, timidis famaeque ita uisus) Ao
mugiat insano penitus seclusus in antro,
expectare queam dum pallida uirgo tremendas
nuntiet ambages. uirtus mihi numen et ensis
quem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdos
exeat, aut hodie, uolucrum quae tanta potestas,
experiar.' laetum fremit adsensuque furentem
implet Achaea manus. tandem prorumpere adactus
Oeclides: 'alio curarum agitante tumultu
non equidem effreno iuuenis clamore profani
dictorumque metu, licet hic insana minetur,
elicior tenebris; alio mihi debita fato
summa dies, uetitumque dari mortalibus armis.
sed me uester amor nimiusque arcana profari
Phoebus agit; uobis uentura atque omne quod ultra est
pandere maestus eo; nam te, uesane, moneri
ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo.

---

Statius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb3.shtml.
