Latin
Lines 1.136-1.178
Statius, Liber Undecimus 1.136-178
Not analysed yet
iamque per Argolicas Erebo sata uirgo cohortes
uestigat Polynicis iter portisque sub ipsis
inuenit, incertum leto tot iniqua fugane
exeat, et dubios turbabant omina sensus.
uiderat, obscura uallum dum nocte pererrat
aeger consilii curisque nouissima uoluens,
coniugis Argiae laceram cum lampade maesta
effigiem (sunt monstra deum: sic ire parabat,
has latura uiro taedas erat!) :ergo roganti,
quae uia quisue dolor, cur maesta insignia, tantum
fleuerat atque manu tacitos auerterat ignes.
scit mentem uidisse nefas; etenim unde Mycenis
adforet et uallum coniunx inopina subiret?
sed fati monitus uicinaque funera sentit,
ac sentire timet. cum uero Acherontis aperti
Dira ter admoto tetigit thoraca flagello,
ardet inops animi, nec tam considere regno
quam scelus et caedem et perfossi in sanguine fratris
expirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:
'sera quidem, extremus socium gentisque superstes
Argolicae, consulta, pater, iam rebus in artis
adgredior; tunc tempus erat, cum sanguis Achiuum
integer, ire ultro propriamque capessere pugnam,
non plebis Danaae florem regumque uerendas
obiectare animas, ut lamentabile tantis
urbibus induerem capiti decus. ast ea quando
praeteriit uirtus, nunc saltem exoluere fas sit
quae merui. scis namque, socer, licet alta recondas
uulnera et adflictum generi uereare pudorem:
ille ego sum qui te pacem et pia iura regentem
(infelix utinamque aliis datus urbibus hospes!)
extorrem patria regnoque++sed exige tandem
supplicium: fratrem suprema in bella (quid horres?
decretum est fixumque) uoco; desiste morari,
nec poteris. non si atra parens miseraeque sorores
in media arma cadant, non si ipse ad bella ruenti
obstet et extinctos galeae pater ingerat orbes,
deficiam. anne bibam superest quodcumque cruoris
Inachii et uestris etiamnum mortibus utar?
uidi ego me propter ruptos telluris hiatus,
nec subii; uidi exanimum fecique nocentem
Tydea; me Tegee regem indefensa reposcit,
orbaque Parrhasiis ululat mihi mater in antris.