Latin
Lines 1.727-1.761
Statius, Liber Undecimus 1.727-761
Not analysed yet
pone metum, procul usque tua summotus ab aula
flebit; ego erectum subigam et seruire docebo,
coetibus abducam solaque in sede recondam:
exul erit. nam quae migranti externa patebunt
moenia? uis Argos eat hostilesque Mycenas
squalidus inreptet, uictique ad limen Adrasti
Aonias referat clades, tenuemque precetur
rex Thebanus opem? miserae quid crimina gentis
pandere, quid casus iuuat ostentare pudendos?
conde, precor, quodcumque sumus, nec longa precamur
dona, Creon: miserere senis, maestosque parentis
hic, precor, hic manes indulge ponere: certe
Thebanos sepelire licet.' sic orat humique
uoluitur; abducit genitor saeuumque minatur
indignans ueniam. qualis leo rupe sub alta,
quem uiridem quondam siluae montesque tremebant,
iam piger et longo iacet exarmatus ab aeuo,
magna tamen facies et non adeunda senectus;
et si demissas ueniat mugitus ad aures,
erigitur meminitque sui, uiresque solutas
ingemit et campis alios regnare leones.
flectitur adfatu, sed non tamen omnia rector
supplicis indulget lacrimis partemque recidit
muneris. 'haud,' inquit, 'patriis prohibebere longe
finibus, occursu dum non pia templa domosque
commacules. habeant te lustra tuusque Cithaeron;
atque haec ecce tuis tellus habitabilis umbris,
qua bellum geminaeque iacent in sanguine gentes.'
sic ait, et ficto comitum uulgique gementis
adsensu limen tumidus regale petebat.
interea pulsi uallum exitiale Pelasgi
destituunt furto; nulli sua signa suusque
ductor: eunt taciti passim et pro funere pulchro
dedecorem amplexi uitam reditusque pudendos.
nox fauet et grata profugos amplectitur umbra.