Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.4.1-1.4.42
Statius, Silvae 1.4.1-42
Not analysed yet
Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho
volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique
conciliata redit dubitataque sidera cernit
Gallicus, es caelo. dive. es, Germanice. cordi
—quis neget? —:erubuit tanto spoliare ministro
imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
ponderis immensi damnosaque fila senectae
exuit atque alios melior revirescit in annos,
ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes
inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum
confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.
quae tua longinquis implorant iura querelis,
certent laetitia, nosterque ex ordine collis
confremat et sileant peioris murmura famae!
quippe manet longumque aevo redeunte manebit.
quem penes intrepidae mitis custodia Romae,
nec tantum induerint fatis nova saecula crimen
aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas
aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:
ipse veni viresque novas animumque ministra.
qui caneris; docto nec enim sine numine tantus
Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
iudicium mentemque viris, licet enthea vatis
excludat Pimplea sitim nec conscia detur
Pirene: largos potius mihi gurges in haustus.
qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem
frangitur et nostras curat facundia leges.
quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
reddimus et dives praedae tamen accipit omni
exuvias Diana tholo captivaque tela
Bellipotens: nec tu. quando tibi, Gallice, maius
eloquium, fandique opibus sublimis abundas.
sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
luna. et in oceanum rivi cecidere minores.
Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum
Urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
lumina et ignarae plebis lugere potentes?
non labente Numa timuit sic Curia felix
Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.