Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.139-2.1.180
Statius, Silvae 2.1.139-180
Not analysed yet
non te forma movet, non te lacrimabilis aetas?
hunc nec saeva viro potuisset carpere Procne,
nec fera crudeles Colchis durasset in iras,
editus Aeolia nec si foret iste Creusa:
torvus ab hoc Athamas insanos flecteret arcus,
hunc quamquam Hectoreos cineres Troiamque perosus
turribus e Phrygiis flesset missurus Ulixes
septima lux, et iam frigentia lumina torpent,
iam complexa manu crinem tenet infera Iuno.
ille tamen, Parcis fragiles urgentibus annos,
te vultu moriente videt linguaque cadente
murmurat: in te omnes vacui iam pectoris efflat
reliquias. ,solum meminit solumque vocantem
exaudit tibique ora movet, tibi verba relinquit
et prohibet gemitus consolaturque dolentem.
gratum est, Fata. tamen, quod non mors lenta iacentis
exedit puerile decus, manesque subivit
integer et nullo temeratus corpora damno,
qualis erat. Quid ego exsequias et prodiga flammis
dona loquar maestoque ardentia funera luxu?
quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.
quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores
arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
prodigus et totos Melior succendere census,
desertas exosus opes: sed non capit ignis
invidus, atque artae desunt in munera flammae.
horror habet sensus, qualem te funere summo
atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
extimui! tune ille hilaris comisque videri?
unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,
nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
dilectosque premis visus et frigida lambis
oscula? erant illic genitor materque iacentis
maesta, sed attoniti te spectavere parentes.
quid mirum .' plebs cuncta nefas et praevia flerunt
agmina, Flaminio quae limite Molvius agger
transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans
traditur, et gemitum formaque aevoque meretur:
talis in Isthmiaeos probatus ab aequore portus
naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon;