Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.3.1-2.3.45
Statius, Silvae 2.3.1-45
Not analysed yet
Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet
arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo
incurvata vadis redit inde cacumine recto
ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis
atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.
quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas,
Naides. et faciles, satis est, date carmina Fauni.
Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;
ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen unam
in Pholoen. silvis haec fluminibusque sequentis
nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat,
iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci
rura Quirinalesque fuga suspensa per agros
Caelica tesca subit; ibi demum victa labore,
fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti
stant sine fraude lares, flavos collegit amictus
artius et niveae posuit se margine ripae,
insequitur velox pecorum deus et sua credit
conubia; ardenti ianuam suspiria librat
pectore, iam praedae levis imminet, ecce citatos
advertit Diana gradus, dum per iuga septem
errat Aventinaeque legit vestigia cervae.
paenituit vidisse deam. conversaque fidas
ad comites: ‘numquamne avidis arcebo rapinis
hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici
decrescet mihi turba chori?’ sic deinde locuta
depromit pharetra telum breve, quod neque flexis
cornibus aut solito torquet stridore, sed una
emisit contenta manu laevamque soporae
Naidos aversa fertur tetigisse sagitta.
illa diem pariter surgens hostemque protervum
vidit et in fontem, niveos ne panderet artus,
sic tota cum veste ruit. stagnisque sub altis
Pana sequi credens ima latus implicat alga.
quid faceret subito deceptus praedo? nec altis
credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet
pellis et a tenero nandi rudis: omnia questus,
immitem Bromium, stagna invida et invida tela,
primaevam visu platanum, cui longa propago
innumeraeque manus et iturus in aethera vertex,
deposuit iuxta vivamque adgessit harenam
optatisque aspergit aquis et talia mandat:
‘vive diu nostri pignus memorabile voti,
arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae
tu saltem declinis ama, preme frondibus undam.