Latin · ~9 min
Book 2, lines 2.6.1-2.6.54
Statius, Silvae 2.6.1-54
Not analysed yet
Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
lugendique modos, miserum est primaeva parenti
pignora surgentesque—nefas! —accendere natos;
durum et deserti praerepta coniuge partem
conclamare tori, maesta et lamenta sororum
et fratrum gemitus: alte tamen ac procul intrat
altius in sensus maioraque vulnera vincit
plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque
has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,
si tam dura placent—hominem gemis—heu mihi! subdo
ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
castiget luctus? gemit inter bella peremptum
Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
te tantum cupientis erum; sed maior in ore
spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
optarent multum Graiae cuperentque Latinae
sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum
callida sollicito revocavit Thesea filo,
nec Paris Oebalios talis visurus amores
rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
non fallo aut cantus adsueta licentia ducit:
vidi et adhuc video, qualem nec bella canentem
litore virgineo Thetis occultavit Achillen,
nec circum saevi fugientem moenia Phoebi
Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.
qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque
pulchrior et tantum domino minor! illius unus
ante decor, quantum praecedit clara minores
luna faces quantumque alios premit. Hesperos ignes.
non tibi femineum vultu decus oraque supra
mollis honos, quales dubiae post crimina formae
de sexu transire iubent, torvoque virilis
gratia; nec petulans acies blandique severo
igne oculi, qualis, bellus iam casside, visu
Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro
crinis, et obsessae nondum primoque micantes
flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem
educat Eurotas, teneri sic integer aevi
Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos,
nam pudor unde novae menti tranquillaque morum
temperies teneroque animus maturior aevo,
carmine quo repetisse queam? saepe ille volentem
castigabat enim studioque altisque iuvabat
consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam
ille suus vultumque tuo sumebat ab ore:
dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama