Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.1.1-3.1.45
Statius, Silvae 3.1.1-45
Not analysed yet
Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra
Pollius et causas designat desidis anni,
quod coleris maiore tholo, nec litora pauper
nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,
sed nitidos postes Graisque effulta metallis
culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti
ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma,
vix oculis animoque fides, tune ille reclusi
liminis et parvae custos inglorius arae?
unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti
Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes
ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
an Getica venere lyra? stupet ipse labores
annus, et angusti bisseno limite menses
longaevum mirantur opus. deus attulit arces
erexitque suas atque obluctantia saxa
summovit nitens et magno pectore montem
reppulit: immitem credas iussisse novercam.
Ergo age. seu patrios liber iam legibus Argos
incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,
sive tui solium Iovis et virtute parata
astra tenes, haustumque tibi succincta beati
nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:
huc ades et genium templis nascentibus infer,
non te Lenia nocens nec pauperis arva Molorchi
nec formidatus Nemees ager antraque poscunt
Thracia nec Pharii polluta altaria regis,
sed felix simplexque domus fraudumque malarum
inscia et hospitibus superis dignissima sedes,
pone truces arcus agmenque immite pharetrae
et regum multo perfusum sanguine robur,
instratumque umeris dimitte ingentibus hostem:
hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho
texitur et signis crescit torus asper eburnis.
pacatus mitisque veni nec turbidus ira
nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge
confectum thiasis et multo fratre madentem
detinuit qualemque vagae post crimina noctis
Thespius obstupuit, totiens socer, hic tibi festa
gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus irae
annua veloci peragunt certamina lustro.