Latin · ~8 min
Book 3, lines 3.3.103-3.3.150
Statius, Silvae 3.3.103-150
Not analysed yet
quod domini celsis niteat laquearibus aurum,
quae divum in vultus igni formanda liquescat
massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae,
hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas,
exiguaeque dapes et numquam laesa profundo
cura mero; sed iura tamen genialia cordi
et mentem vincire toris ac iungere festa
conubia et fidos domino genuisse clientes.
Quis sublime genus formamque insignis Etruscae
nesciat? haud quamquam proprio mihi cognita visu,
sed decus eximium famae par reddit imago,
vultibus et similis natorum gratia monstrat,
nec vulgare genus; fasces summamque curulem
frater et Ausonios enses mandataque fidus
signa tulit, cum prima truces amentia Dacos
impulit et magno gens est damnata triumpho,
sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater
reddidit, obscurumque latus clarescere vidit
conubio gavisa domus, nec pignora longe;
quippe bis ad partus venit Lucina manuque
ipsa levi gravidos tetigit fecunda labores,
felix a! si longa dies, si cernere vultus
natorum viridesque genas tibi iusta dedissent
stamina! sed media cecidere abrupta iuventa
gaudia, florentesque manu scidit Atropos annos;
qualia pallentes declinant lilia culmos
pubentesque rosae primos moriuntur ad austros,
aut ubi venia novis exspirat purpura pratis.
illa sagittiferi circum volitastis, Amores,
funera maternoque rogos unxistis amomo;
nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses
maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
haud matura putas atque hos pius ingeniis annos!
Illum et qui nutu superas nunc temperat arces,
progeniem claram terris partitus et astris,
laetus Idumaei donavit honore triumphi
dignatusque loco victricis et ordine pompae
non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes,
atque idem in cuneos populo deduxit equestres
mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
exuit et celso natorum aequavit honorem.
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus
natorum totoque volens excedere censu,
testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci,
cui tua non humilis dedit indulgentia mores.