Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.5.1-3.5.43
Statius, Silvae 3.5.1-43
Not analysed yet
Quid mihi maesta dic, sociis quid noctibus, uxor,
anxia pervigil! ducis suspiria cura?
non metuo ne laesa fides aut pectore in isto
alter amor; nullis in te datur ire sagittis
—audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu—,non
datur, et si egomet patrio de litore raptus
quattuor emeritis per bella, per aequora lustris
errarem, tu mille procos intacta fugares,
non intersectas commenta retexere telas,
sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.
dic tamen, unde alta mihi fronte et nubila vultus?
anne quod Euboicos fessus remeare penates
auguror et patria senium componere terra?
cur hoc triste tibi? certe lascivia corde
nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi
aut intrat sensus clamosi turba theatri;
sed probitas et opaca quies et sordida numquam gaudia.
Quas autem comitem te rapto per undas?
quamquam et si gelidas irem mansurus ad Arctos
vel super Hesperiae vada caligantia Thyles
aut septemgemini caput haud penetrabile Nili,
hortarere vias. etenim tua—nempe benigna
quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis
servat et in senium—, tua, quae me vulnere primo
intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem
fixisti, tua frena libens docilisque recepi,
et semel insertas non mutaturus habenas
usque premo, tu me nitidis Albana ferentem
dona comis sancteque indutum Caesaris auro
visceribus complexa tuis sertisque dedisti
oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae
infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas
mecum victa Iovem; tu procurrentia primis
carmina nostra sonis totasque in murmure noctes
aure rapis vigili; longi tu sola laboris
conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis,
qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras,
cum iam Lethaeos audirem comminus amnes,
aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes,
scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati
te tantum miserata dedit, superique potentes
invidiam timuere tuam. post ista propinquum
nunc iter optandosque sinus comes ire moraris?