Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.3.59-4.3.116
Statius, Silvae 4.3.59-116
Not analysed yet
his parvus, nisi di via vetarent,
Inous freta miscuisset Isthmos.
fervent litora mobilesque silvae,
it longus medias fragor per urbes,
atque echon simul hine et inde fractam
Gauro Massicus uvifer remittit,
miratur sonitum quieta Cyme
et Literna palus pigerque Savo.
At flavum caput umidumque late
crinem mollibus impeditus ulvis
Vulturnus levat ora maximoque
pontis Caesarei reclinus arcu
raucis talia faucibus redundat:
‘camporum bone conditor meorum,
qui me vallibus aviis refusum
et ripas habitare nescientem
recti legibus alvei ligasti,
et nunc ille ego turbidus minaxque,
vix passus dubias prius carinas,
iam pontem fero perviusque caleor;
qui terras rapere et rotare silvas
adsueram—pudet! —. amnis esse coepi;
sed grates ago servitusque tanti est,
quod sub te duce, te iubente cessi,
quod tu maximus arbiter meaeque
victor perpetuus legere ripae,
et nunc limite me colis beato
nec sordere sinis malumque late
deterges sterilis soli pudorem,
ne me pulvereum gravemque caelo
Tyrrheni sinus obluat profundi,
qualis Cinyphius tacente ripa
Poenos Bagrada serpit inter agros,
sed talis ferar, ut nitente cursu
tranquillum mare proximumque possim
puro gurgite provocare Lirim.’
Haec amnis pariterque se levarat
ingenti plaga marmorata dorso,
huius ianua prosperumque limen
arcus, belligeris ducis tropaeis
et totis Ligurum nitens metallis,
quantus nubila qui coronat imbri.
illic flectitur excitus viator,
illic Appia se dolet relinqui,
tune velocior acriorque cursus,
tunc ipsos iuvat impetus iugales;
ceu fessis ubi remigum lacertis
primae carbasa ventilatis, aurae,
ergo omnes, age, quae sub axe primo
Romani colitis fidem parentis,
prono limite commeate gentes,
Eoae citius venite laurus.
nil obstat cupidis, nihil moratur:
qui primo Tiberim relinquit ortu,
primo vespere naviget Lucrinum.
Sed quam fine viae recentis imo,
qua monstrat veteres Apollo Cumas,
albam crinibus infulisque cerno!