Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.4.1-4.4.45
Statius, Silvae 4.4.1-45
Not analysed yet
Curre per Euboicos non segnis, cpistola, campos,
hac ingressa vias, qua nobilis Appia crescit
in latus et molles solidus premit agger harenas.
atque ubi Romuleas velox penetraveris arces,
continuo dextras flavi pete Thybridis oras.
Lydia qua penitus stagnum navale coercet
ripa suburbanisque vadum praetexitur hortis,
illic egregium formaque animisque videbis
Marcellum et celso praesignem vertice nosces.
cui primam solito vulgi de more salutem,
mox inclusa modis haec reddere verba memento:
‘Iam terras volucremque polum fuga veris aquosi
laxat et Icariis caelum latratibus urit;
ardua iam densae rarescunt moenia Romae,
hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae,
Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra,
Tiburis hi lucos Anienaque frigora captant.
te quoque clamosae quaenam plaga mitior urbi
subtrahit? aestivos quo decipis aere soles?
quid? tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus,
nec non noster amor—dubium morumne probandus
ingeniine bonis—Latiis aestivat in oris
anne metalliferae repetit iam moenia Lunae
Tyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret,
non ego nunc vestro procul a sermone recedo;
certum est, inde sonus geminas mihi circuit aures,
sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat
torva Cleonaei iuba sideris, exue curis
pectus et assiduo temet furare labori,
et sontes operit pharetras arcumque retendit
Parthus et Eleis auriga laboribus actos
Alpheo permulcet equos et nostra fatescit
laxaturque chelys: vires instigat alitque
tempestiva quies, maior post otia virtus!
talis cantata Briseide venit Achilles
acrior et positis erupit in Hectora plectris.
te quoque flammabit tacite repetita parumper
desidia et solitos novus exultabis in actus,
certe iam Latiae non miscent iurgia leges,
et pacem piger annus habet messesque reversae
dimisere forum, nec iam tibi turba reorum
vestibulo querulique rogant exire clientes;
cessat centeni moderatrix iudicis hasta,
qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama
eminet et iuvenis facundia praeterit annos.