Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.6.1-4.6.46
Statius, Silvae 4.6.1-46
Not analysed yet
Forte remittentem curas Phoeboque levatum
pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis
iam moriente die, rapuit me cena benigni
Vindicis, haec imos animi perlapsa recessus
inconsumpta manet, neque enim ludibria ventris
hausimus aut epulas diverso a sole petitas
vinaque perpetuis aevo certantia fastis,
a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales
distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser
exta ferat, cur Tuscus aper generosior Umbro,
lubrica qua recubent conchylia mollius alga:
nobis verus amor medioque Helicone petitus
sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem
suaserunt mollemque oculis expellere somnum,
donec ab Elysiis prospexit sedibus alter
Castor et hesternas risit Tithonia mensas.
o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna!
nox et Erythraeis Thetidis signanda lapidis
et memoranda diu geniumque habitura perennem!
mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti
atque locuturas mentito corpore ceras
edidici. quis namque oculis certaverit usquam
Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus
et non inscriptis auctorem reddere signis?
hic tibi quae docto multum vigilata Myroni
aera, laboriferi vivant quae marmora caelo
Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
quid Polyeliteis iussum spirare caminis,
linea quae veterem longe fateatur Apellen,
monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi
desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.
Haec inter castae genius tutelaque mensae
Amphitryoniades multo mea cepit amore
pectora nec longo satiavit lumina visu:
tantus honos operi finesque inclusa per artos
maiestas! deus ille, deus! seseque videndum
indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri
sentirique ingens! et eum mirabilis intra
stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,
si visus per membra feres: ‘hoc pectore pressus
vastator Nemees, haec exitiale ferebant
robur et Argoos frangebant brachia remos.’
a! spatio tam magna brevi mendacia formae!
quis modus in dextra, quanta experientia docti
artificis curis, pariter gestamina mensae
fingere et ingentes animo versare colossos!