Latin · ~5 min
Book 5, lines 5.3.266-5.3.293
Statius, Silvae 5.3.266-293
Not analysed yet
felix ille patrem vacuis circumdedit ulnis:
vellet et Elysia quamvis in sede locatum
abripere et Danaas iterum portare per umbras;
temptantem et vivos molitum in Tartara gressus
detulit infernae vates longaeva Dianae;
sic chelyn Odrysiam pigro transmisit Averno
causa minor, sic Thessalicis Admetus in oris:
si lux una retro Phylaceida rettulit umbram,
cur nihil exoret, genitor, chelys aut tua manes
aut mea? fas mihi sic patrios contingere vultus,
fas iunxisse manus, et lex quaecumque sequatur.
At vos, umbrarum reges Ennaeaque Iuno,
si laudanda precor, taedas auferte comasque
Eumenidum; nullo sonet asper ianitor ore,
Centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra
aversae celent valles, umbramque senilem
invitet ripis, discussa plebe, supremus
vector et in media componat molliter alga.
ite, pii manes Graiumque examina vatum,
inlustremque animam Lethaeis spargite sertis
et monstrate nemus, quo nulla inrupit Erinys.
in quo falsa dies caeloque simillimus aer.
inde tamen venias, melior qua porta malignum
cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra,
quae solitus, sic sacra Numae ritusque colendos
mitis Aricino dictabat nympha sub antro,
Scipio sic plenos Latio Iove ducere somnos
creditur Ausoniis, sic non sine Apolline Sylla