Latin · ~7 min
Book 5, lines 5.3.89-5.3.132
Statius, Silvae 5.3.89-132
Not analysed yet
te Pietas oblita virum revocataque caelo
Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
quis labor Aonios seno pede ducere cantus
et quibus Arcadia carmen testudine mensis
cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni
ardua septena numerat Sapientia fama,
qui furias regumque domos aversaque caelo
sidera terrifico super intonuere cothurno,
et quis lasciva vires tenuare Thalia
dulce vel heroos gressu truncare tenores.
omnia namque animo complexus et omnibus auctor
qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat
Aoniis vincire modis seu voce soluta
spargere et effreno nimbos aequare profatu.
Exsere semirutos subito de pulvere vultus,
Parthenope, crinemque adflato monte sepultum
pone super tumulos et magni funus alumni,
quo non Munichiae quicquam praestantius arces
doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
si tu stirpe vacans famaeque obscura iaceres
nil gentile tenens, illo te eive probabas
Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.
ille tuis totiens praestabat tempora sertis,
cum stata laudato caneret quinquennia versu
ora supergressus Pylii senis oraque regis
Dulichii specieque comam subnexus utraque.
non tibi deformes obscuri sanguinis ortus
nec sine luce genus (quamquam fortuna parentum
artior expensis ):etenim te divite ritu
ponere purpureos Infantia legit amictus
stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.
protinus exorto dextrum risere sorores
Aonides, puerique chelyn summisit et ora
imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo.
nec simplex patriae decus, et natalis origo
pendet ab ambiguo geminae certamine terrae.
te de gente suum Latiis ascita colonis
Graia refert Hyele, gravidus qua puppe magister
excidit et mediis miser evigilavit in undis;
maior at inde suum longo probat ordine vitae
Parthenope …Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes
diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille
verus, alit victos immanis gloria falsi.