Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 1.676-1.720
Statius, Thebais 1.676-720
Not analysed yet
‘non super hos divum tibi sum quaerendus honores,
unde genus, quae terra mihi, quis defluat ordo
sanguinis antiqui: piget inter sacra fateri,
sed si praecipiant miserum cognoscere curae,
Cadmus origo patrum, tellus Mavortia Thebe,
est genetrix Iocasta mihi.’ tum motus Adrastus
hospitiis—agnovit enim:—‘quid nota recondis?
scimus’ ait, ‘nec sic aversum fama Mycenis
volvit iter. regnum et furias oculosque pudentes
novit et Arctois si quis de solibus horret
quique bibit Gangen aut nigrum occasibus intrat
Oceanum, et si quos incerto litore Syrtes
destituunt. ne perge queri casusque priorum
adnumerare tibi: nostro quoque sanguine multum
erravit pietas, nec culpa nepotibus obstat.
tu modo dissimilis rebus mereare secundis
excusare tuos. et iam temone supino
languet Hyperboreae glacialis portitor Ursae.
fundite vina focis, servatoremque parentum
Letoiden votis iterumque iterumque canamus.
Phoebe parens, seu te Lyciae Patarea nivosis
exercent dumeta iugis, seu rore pudico
Castaliae flavos amor est tibi mergere crines,
seu Troiam Thymbraeus habes, ubi fama volentem
ingratis Phrygios umeris subiisse molares,
seu iuvat Aegaeum feriens Latonius umbra
Cynthus et adsiduam pelago non quaerere Delon:
tela tibi longeque feros lentandus in hostes
arcus, et aetherii dono cessere parentes
aeternum florere genas, tu doctus iniquas
Parcarum praenosse manus fatumque quod ultrast
et summo placitura Iovi, quis letifer annus,
bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae,
tu Phryga submittis citharae, tu matris honori
terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;
te viridis Python Thebanaque mater ovantem
horruit in pharetris, ultrix tibi torva Megaera
iciunum Phlegyan subter cava saxa iacentem
aeterno premit accubitu dapibusque profanis
instimulat, sed mixta famem fastidia vincunt:
adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arva
dexter ames, seu te roseum Titana vocari
gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirin
frugiferum, seu Persei sub rupibus antri
indignata sequi torquentem cornua Mithram.’