Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Lines 10.638-10.690
Statius, Thebais 10.638-690
Not analysed yet
iamque premit terras, nec vultus ab aethere longe;
sed placuit mutare genas, fit provida Manto,
responsis ut plena fides, et fraude priores
exuitur voltus, abiit horrorque vigorque
ex oculis, paulum decoris permansit honosque
mollior, et posito vatum gestamina ferro
subdita; descendunt vestes, torvisque ligatur
vitta comis —nam laurus erat —tamen aspera produnt
ora deam nimiique gradus, sic Lydia coniunx
Amphitryoniaden exutum horrentia terga
perdere Sidonios umeris ridebat amictus
et turbare colus et tympana rumpere dextra.
Sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi
talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu,
invenit; immensae reserato limine portae
sternebas Danaos, pariter Mavortius Haemon.
sed consanguinei quamvis atque omnia fratres,
tu prior: exanimes circum cumulantur acervi;
omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus —
necdum aderat virtus —non mens, non dextra quiescit,
non avida arma vacant, ipsa insanire videtur
Sphinx galeae custos, visoque animata cruore
emicat effigies et sparsa orichalca renident:
cum dea pugnantis capulum dextramque repressit:
‘magnanime o iuvenis, quo non agnoverit ullum
certius armifero Cadmi de semine Mavors,
linque humiles pugnas, non haec tibi debita virtus:
astra vocant, caeloque animam, plus concipe, mittes,
iamdudum hoc hilares genitor baechatur ad aras,
hoc ignes fibraeque volunt, hoc urget Apollo:
terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt,
fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebes
certa tui 1; rape mente deos, rape nobile fatum.
i, precor, adcelera, ne proximus occupet Haemon.’
sic ait, et magna cunctantis pectora dextra
permulsit tacite seseque in corde reliquit,
fulminis haud citius radiis adflata cupressus
combibit infestas et stirpe et vertice flammas,
quam iuvenis multo possessus numine pectus
erexit sensus letique invasit amorem,
ut vero aversae gressumque habitumque notavit
et subitam a terris in nubila crescere Manto,
obstipuit. ‘sequimur, divum quaecumque vocasti,
nec tarde paremus,’ ait; iamiamque recedens
instantem vallo Pylium tamen Agrea fixit,
armigeri fessum excipiunt; tum vulgus euntem
auctorem pacis servatoremque deumque
conclamat gaudens atque ignibus implet honestis,
iamque iter ad muros cursu festinus anhelo
obtinet et miseros gaudet vitasse parentes,
eum genitor —steteruntque ambo et vox haesit utrique,
deiectaeque genae, tandem pater ante profatus:
‘quis novus inceptis rapuit te casus ab armis?