Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 10.783-10.826
Statius, Thebais 10.783-826
Not analysed yet
Iamque intra muros nullo sudore receptum
gaudentes heroa ferunt: abscesserat ultro
Tantalidum venerata cohors; subit agmine longo
colla inter iuvenum, laetisque favoribus omni
concinitur vulgo Cadmum atque Amphiona supra
conditor; hi sertis, hi veris honore solutos
adcumulant artus patriaque in sede reponunt
corpus adoratum. repetunt mox bella peractis
laudibus; hic victa genitor lacrimabilis ira
congemit, et tandem matri data flere potestas:
‘lustralemne feris ego te, puer inclyte, Thebis
devotumque caput vilis ceu mater alebam?
quod molita nefas, cui tantum invisa deorum?
non ego monstrifero coitu revoluta novavi
pignora, nec nato peperi funesta nepotes,
quid refert? potitur natis Iocasta ducesque
regnantesque videt: nos saeva piacula bello
demus, ut alterni —placet hoc tibi, fulminis auctor —
Oedipodionii mutent diademata fratres!
quid superos hominesve queror? tu, saeve Menoeceu,
tu miseram ante omnes properasti exstinguere matrem,
unde hic mortis amor? quae sacra insania menti?
quosve ego conceptus aut quae male pignora fudi
tam diversa mihi? nimirum Martius anguis,
quaeque novis proavum tellus effloruit armis —
hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors,
et de matre nihil, sponte en ultroque peremptus
inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras.
ast egomet Danaos Capaneaque tela verebar:
haec erat, haec metuenda manus ferrumque, quod amens
ipsa dedi. viden ut iugulo consumpserit ensem?
altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.’
Diceret infelix etiamnum et cuncta repleret
questibus: abducunt comites famulaeque perosam
solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo
ungue genas; non illa diem, non verba precantum
respicit aut visus flectit tellure relictos,
iam vocis, iam mentis inops, sic aspera tigris
fetibus abreptis Scythico deserta sub antro
accubat et tepidi lambit vestigia saxi;
nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque
oris, eunt praeter secura armenta gregesque:
aspicit illa iacens; ubi enim, quibus ubera pascat
aut quos ingenti premat exspectata rapina?