Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 11.136-11.182
Statius, Thebais 11.136-182
Not analysed yet
Iamque per Argolicas Erebo sata virgo cohortis
vestigat Polynicis iter portisque sub ipsis
invenit, incertum leto tot iniqua fugane
exeat, et dubios turbarant omina sensus:
viderat, obseura vallum dum nocte pererrat
aeger consilii curisque novissima volvens,
coniugis Argiae laceram cum lampade maesta
effigiem —sunt monstra deum, sic ire parabat,
has latura viro taedas erat! —:ergo roganti,
quae via quisve dolor, cur maesta insignia, tantum
fleverat atque manu tacitos averterat ignes,
scit mentem vidisse nefas; etenim unde Mycenis
adforet et vallum coniunx inopina subiret?
sed fati monitus vicinaque funera sentit,
ac sentire timet, eum vero Acherontis aperti
Dira ter admoto tetigit thoraca flagello,
ardet inops animi, nee tam considere regno,
quam scelus et caedem et perfossi in sanguine fratris
exspirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:
‘sera quidem, extremus socium gentisque superstes
Argolicae, consulta, pater, iam rebus in artis
adgredior; tunc tempus erat, cum sanguis Achivum
integer, ire ultro propriamque capessere pugnam,
non plebis Danaae florem regumque verendas
obiectare animas, ut lamentabile tantis
urbibus induerem capiti decus, aspera quando
praeteriit virtus, nunc saltem exsolvere fas sit,
quae merui, scis namque, socer, licet alta recondas
volnera et adflictum generi vereare pudorem:
ille ego sum, qui te pacem et pia iura regentem —
infelix utinamque aliis datus urbibus hospes! —
extorrem patria regnoque —sed exige tandem
supplicium: fratrem suprema in bella —quid horres?
decretum est fixumque —voco; desiste morari,
nec poteris, non si atra parens miseraeque sorores
in media arma cadant, non si ipse ad bella ruenti
obstet et exstinctos galeae pater ingerat orbes,
deficiam, anne bibam superest quodcumque cruoris
Inachii et vestris etiamnum mortibus utar?
vidi ego me propter ruptos telluris hiatus,
nec subii; vidi exanimum fecique nocentem
Tydea; me Tegea regem indefensa reposcit,
orbaque Parrhasiis ululat mihi mater in antris,
ipse nec Ismeni ripas, dum stagna cruentat
Hippomedon, Tyrias potui nec scandere turres,
dum tonat, et tecum, Capaneu, miscere furores,
quis tantus pro luce timor? sed digna rependam.