Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 11.559-11.606
Statius, Thebais 11.559-606
Not analysed yet
huc aliquis propere sceptrum atque insigne comarum,
dum videt.’ haec dicens gressus admovit et arma,
ceu templis decus et patriae laturus ovanti,
arma etiam spoliare cupit; nondum ille peractis
manibus ultrices animam servabat in iras.
utque superstantem pronumque in pectora sensit,
erigit occulte ferrum vitaeque labantis
relliquias tenues odio supplevit, et ensem
iam laetus fati fraterno in corde reliquit.
ille autem: ‘vivisne an adhuc manet ira superstes,
perfide, nec sedes umquam meriture quietas?
huc mecum ad manes! illic quoque pacta reposcam,
si modo Agenorei stat Gnosia iudicis urna,
qua reges punire datur.’ nec plura locutus
concidit et totis fratrem gravis obruit armis.
Ite truces animae funestaque Tartara leto
polluite et cunctas Erebi consumite poenas!
vosque malis hominum, Stygiae, iam parcite, divae:
omnibus in terris scelus hoc omnique sub aevo
viderit una dies, monstrumque infame futuris
excidat, et soli memorent haec proelia reges.
At genitor sceleris comperto fine profundis
erupit tenebris, saevoque in limine profert
mortem imperfectam: veteri stat sordida tabo
utraque canities, et durus sanguine crinis
obnubit furiale caput; procul ora genaeque
intus et effossae squalent vestigia lucis.
virgo autem impositae sustentat pondera laevae,
dextra sedet baculo, qualis si puppe relicta
exosus manes pigri sulcator Averni
exeat ad superos solemque et pallida turbet
astra, nec ipse diu fortis patiensque superni
aeris; interea longum cessante magistro
crescat opus, totisque exspectent saecula ripis:
talis init campum, comitique extrema gementi
duc, ait, ‘ad natos patremque recentibus, oro,
inice funeribus!’ cunctatur nescia virgo,
quid paret; impediunt iter implicitosque morantur
arma, viri, currus, altaque in strage seniles
deficiunt gressus et dux miseranda laborat,
ut quaesita diu monstravit corpora clamor
virginis, insternit totos frigentibus artus.
nec vox ulla seni: iacet immugitque cruentis
vulneribus, nec verba diu temptata sequuntur,
dum tractat galeas atque ora latentia quaerit,
tandem muta diu genitor suspiria solvit:
‘tarda meam, pietas, longo post tempore mentem
percutis? estne sub hoc hominis clementia corde?