Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 12.187-12.227
Statius, Thebais 12.187-227
Not analysed yet
ipse etiam ante oculos omni manifestus in actu,
nunc hospes miserae, primas nunc sponsus ad aras,
nunc mitis coniunx, nunc iam sub casside torva
maestus in amplexu multumque a limine summo
respiciens: sed nulla animo versatur imago
crebrior, Aonii quam quae de sanguine campi
nuda venit poscitque rogos. his anxia mentem
aegrescit furiis et. qui castissimus ardor,
funus amat: tunc ad comites conversa Pelasgas:
vos, ait, ‘Actaeas acies Marathoniaque arma
dicite, adspiretque pio Fortuna labori:
me sinite Ogygias, tantae quae sola ruinae
causa fui, penetrare domos et fulmina regni
prima pati; nec surda ferae pulsabimus urbis
limina: sunt illic soceri mihi suntque sorores
coniugis, et Thebas haud ignoranda subibo.
ne tantum revocate gradus: illo impetus ingens
auguriumque animi.’ nec plura, unumque Menoeten —
olim hic virginei custos monitorque pudoris —
eligit et, quamquam rudis atque ignara locorum,
praecipites gressus, qua venerat Ornytus, aufert.
atque ubi visa procul socias liquisse malorum,
‘anne,’ ait, ‘hostiles ego te tabente per agros
—heu dolor! —exspectem, quaenam sententia lenti
Theseos? an bello proceres, an dexter haruspex
adnuat? interea funus decrescit. et uncis
alitibus non hos potius supponimus artus?
et nunc me duram, si quis tibi sensus ad umbras,
me tardam Stygiis quereris, fidissime, divis.
heu si nudus adhuc, heu si iam forte sepultus:
nostrum utrumque nefas; adeo vis nulla dolenti,
Mors nusquam saevusve Creon? hortaris euntem,
Ornyte!’ sic dicens magno Megareia praeceps
arva rapit passu, demonstrat proxima quisque
obvius horrescitque habitus miseramque veretur.
vadit atrox visu, nil corde nec aure pavescens,
et nimiis confisa malis propiorque timeri:
nocte velut Phrygia cum lamentata resultant
Dindyma, pinigeri rapitur Simoentis ad amnem
dux vesana chori, cuius dea sanguine lecto
ipsa dedit ferrum et vittata fronde notavit.