Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 2.167-2.213
Statius, Thebais 2.167-213
Not analysed yet
sed mihi nec Sparta genitos nec ab Elide missos
iungere fas generos: vobis hic sanguis et aulae
cura meae longo promittitur ordine fati.
di bene, quod tales stirpemque animosque venitis,
ut responsa iuvent: hic durae tempore noctis
partus honos, haec illa venit post verbera merces.’
Audierant, fixosque oculos per mutua paulum
ora tenent, visique inter sese ordine fandi
cedere, sed cunctis Tydeus audentior actis
incipit: ‘o quam te parcum in praeconia famae
mens agitat matura tuae, quantumque ferentem
fortunam virtute domas! cui cedat Adrastus
imperiis? quis te solio Sicyonis avitae
excitum infrenos componere legibus Argos
nesciat? atque utinam his manibus permittere gentis,
Iuppiter aeque, velis, quas Doricus alligat intus
Isthmos et alterno quas margine submovet infra!
non fugeret diras lux intercisa Mycenas,
saeva nec Eleae gemerent certamina valles,
Eumenidesque aliis aliae sub regibus, et quae
tu potior, Thebane, queri: nos vero volentes
expositique animis.’ sic interfatus et alter
subicit: ‘anne aliquis soceros accedere tales
abnuat? exsulibus quamquam patriaque fugatis
nondum laeta Venus, tamen omnis corde resedit
tristitia, adfixique animo cessere dolores.
nec minus haec laeti trahimus solacia, quam si
praecipiti convulsa noto prospectet amicam
puppis humum, iuvat ingressos felicia regni
omina, quod superest fati vitaeque laborum
fortuna transire tua.’ nec plura morati
consurgunt, dictis impensius aggerat omne
promissum Inachius pater, auxilioque futurum
et patriis spondet reduces inducere regnis.
Ergo alacres Argi, fuso rumore per urbem
advenisse duci generos primisque hymenaeis
egregiam Argian nec formae laude secundam
Deipylen tumida iam virginitate iugari,
gaudia mente parant; socias it Fama per urbes,
finitimisque agitatur agris procul usque Lycaeos
Partheniosque super saltus Ephyraeaque rura
nec minus Ogygias eadem dea turbida Thebas
insilit, haec totis perfundit moenia pinnis
Labdaciumque ducem praemissae consona nocti
territat; hospitia et thalamos et foedera regni
permixtumque genus—quae tanta licentia monstro,
quis furor? —et iam bella canit.