Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Lines 3.191-3.243
Statius, Thebais 3.191-243
Not analysed yet
una dies similis fato specieque malorum
aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus
Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis
corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes.
talis erat vulgi status, et sic urbe relicta
primaevique senesque et longo examine matres
invidiam planxere deis miseroque tumultu
bina per ingentes stipabant funera portas.
meque ipsum memini—necdum apta laboribus aetas—
flesse tamen gemituque meos aequasse parentes.
illa tamen superi, nec quod tibi, Delia, castos
prolapsum fontes specula temerare profana
heu dominum insani nihil agnovere Molossi,
deflerim magis, aut verso quod sanguine fluxit
in subitos regina lacus: sic dura Sororum
pensa dabant visumque Iovi. nunc regis iniqui
ob noxam immeritos patriae tot culmina cives
exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos
fama subit, et iam bellorum extrema dolemus.
quantus equis quantusque viris in pulvere crasso
sudor! io quanti crudele rubebitis amnes!
viderit haec bello viridis manus: ast ego doner
dum licet igne meo terraque insternar avita!’
haec senior, multumque nefas Eteoclis acervat
crudelem infandumque vocans poenasque daturum,
unde ea libertas? iuxta illi finis et aetas
tota retro, seraeque decus velit addere morti.
Haec sator astrorum iamdudum e vertice mundi
prospectans primoque imbutas sanguine gentes
Gradivum acciri propere iubet, ille furentes
Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes
turbidus aetherias currus urgebat ad arces,
fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro
tristia, terrificis monstrorum animata figuris,
incutiens: tonat axe polus clipeique cruenta
lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis,
hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores
Iuppiter et tota perfusum pectora belli
tempestate videt: ‘talis mihi, nate, per Argos,
talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira.
exturbent resides frenos et cuncta perosi
te cupiant, tibi praecipites animasque manusque
devoveant, rape cunctantes et foedera turba,
cui dedimus, tibi fas ipsos incendere bello
caelicolas pacemque meam. iam semina pugnae
ipse dedi: remeat portans immania Tydeus
ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli,
insidias fraudesque, suis quas ultus in armis,
adde fidem, vos o superi, meus ordine sanguis,
ne pugnare odiis, neu me temptare precando
certetis; sic Fata mihi nigraeque Sororum
iuravere colus: manet haec ab origine mundi
fixa dies bello, populique in proelia nati.