Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 3.585-3.626
Statius, Thebais 3.585-626
Not analysed yet
hi teretes galeas magnorumque aerea suta
thoracum et tunicas chalybum squalore crepantes
pectoribus temptare, alii Cortynia lentant
cornua; iam falces avidis et aratra caminis
rastraque et incurvi saevum rubuere ligones,
caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas,
nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco.
inrupere Argos maestique ad limina regis
bella animis, bella ore fremunt; it clamor ad auras,
quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat
Enceladus mutare latus; super igneus antris
mons tonat, exundant apices fluctusque Pelorus
contrahit, et sperat tellus abrupta reverti.
Atque hic ingenti Capaneus Mavortis amore
excitus et longam pridem indignantia pacem
corda tumens—huic ampla quidem de sanguine prisco
nobilitas: sed enim ipse manu praegressus avorum
facta, diu tuto superum contemptor et aequi
impatiens largusque animae, modo suaserit ira—,
unus ut e silvis Pholoes habitator opacae
inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres,
ante fores, ubi turba ducum vulgique frementis,
Amphiarae, tuas "quae tanta ignavia "clamat,
‘Inachidae vosque o socio de sanguine Achivi?
unius—heu pudeat! —plebeia ad limina civis
tot ferro accinetae gentes animisque paratae
pendemus? non si ipse cavo sub vertice Cirrhae,
quisquis is est. timidis famaeque ita visus, Apollo
mugiat insano penitus seclusus in antro,
exspectare queam, dum pallida virgo tremendas
nuntiet ambages, virtus mihi numen et ensis,
quem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdos
exeat, aut hodie, volucrum quae tanta potestas,
experiar.’ laetum fremit adsensuque furentem
implet Achaea manus, tandem prorumpere adactus
Oeclides: ‘alio curarum agitante tumultu
non equidem effreno iuvenis clamore profani
dictorumque metu. licet hic insana minetur,
elicior tenebris; alio mihi debita fato
summa dies, vetitumque dari mortalibus armis,
sed me vester amor nimbisque arcana profari
Phoebus agit; vobis ventura atque omne. quod ultra est.