Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Lines 4.443-4.498
Statius, Thebais 4.443-498
Not analysed yet
Hic senior vates—Stygiis adcommoda quippe
terra sacris, vivoque placent sola pinguia tabo—
velleris obscuri pecudes armentaque sisti
atra monet, quaecumque gregum pulcherrima cervix
ducitur; ingemuit Dirce maestusque Cithaeron,
et nova clamosae stupuere silentia valles,
tum fera caeruleis intexit cornua sertis
ipse manu tractans, notaeque in limite silvae
principio largos noviens tellure cavata
inclinat Bacchi latices et munera verni
lactis et Actaeos imbres suadumque cruorem
manibus; adgeritur, quantum bibit arida tellus,
trunca dehinc nemora advolvunt, maestusque sacerdos
tris Hecatae totidemque satis Acheronte nefasto
virginibus iubet esse focos; tibi, rector Averni,
quamquam infossus humo superat tamen agger in auras
pineus; hunc iuxta cumulo minor ara profundae
erigitur Cereri; frontes atque omne cupressus
intexit plorata latus, iamque ardua ferro
signati capita et frugum libamine puro
in vulnus cecidere greges; tunc innuba Manto
exceptum pateris praelibat sanguen, et omnes
ter circum acta pyras sancti de more parentis
semineces fibras et adhuc spirantia reddit
viscera, nec rapidas cunctatur frondibus atris
subiectare faces, atque ipse sonantia flammis
virgulta et tristes crepuisse ut sensit acervos
Tiresias—illi nam plurimus ardor anhelat
ante genas impletque cavos vapor igneus orbes,—
exclamat—tremuere rogi et vox terruit ignem: —
‘Tartareae sedes et formidabile regnum
Mortis inexpletae, tuque, o saevissime fratrum,
cui servire dati manes aeternaque sontum
supplicia atque imi famulatur regia mundi,
solvite pulsanti loca muta et inane severae
Persephones vulgusque cava sub nocte repostum
elicite. et plena redeat Styga portitor alno.
ferte simul gressus, nec simplex manibus esto
in lucem remeare modus; tu separe coetu
Elysios, Persei. pios, virgaque potenti
nubilus Arcas agat; contra per crimina functis,
qui plures Erebo pluresque e sanguine Cadmi,
angue ter excusso et flagranti praevia taxo,
Tisiphone, dux pande diem. nec lucis egentes
Cerberus occursu capitum detorqueat umbras.’
Dixerat, et pariter senior Phoebeaque virgo
erexere animos: illi formidine nulla,
quippe in corde deus, solum timor obruit ingens
Oedipodioniden, vatisque horrenda canentis
nunc umeros nunc ille manus et vellera pressat
anxius inceptisque velit desistere sacris,
qualis Gaetulae stabulantem ad confraga silvae
venator longo motum clamore leonem
exspectat firmans animum et sudantia nisu
tela premens; gelat ora pavor gressusque tremiscunt,
quis veniat quantusque, sed horrida signa frementis