Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 4.592-4.635
Statius, Thebais 4.592-635
Not analysed yet
auguror hinc Thebis belli meliora. Quid autem
hi grege condenso, quantum arma et vulnera monstrant.
pugnaces animae, nobis in sanguine multo
oraque pectoraque et falso clamore levatas
intendunt sine pace manus? rex, fallor, an hi sunt
quinquaginta illi? cernis Chthoniumque Chrominque
Phegeaque et nostra praesignem Maeona lauro,
ne saevite, duces, nihil hic mortalibus ausum,
credite, consiliis: hos ferrea neverat annos
Atropos. existis casus: bella horrida nobis,
atque iterum Tydeus.’ dicit, vittaque ligatis
frondibus instantes abigit monstratque cruorem.
Stabat inops comitum Cocyti in litore maesto
Laius, immiti quem iam deus ales Averno
reddiderat. dirumque tuens obliqua nepotem—
noscit enim vultu—non ille aut sanguinis haustus,
cetera ceu plebes, aliumve accedit ad imbrem,
immortale odium spirans, sed prolicit ultro
Annius vates: ‘Tyriae dux inelyte Thebes.
cuius ab interitu non ulla Amphionis arces
vidit amica dies. o iam satis ulte cruentum
exitium et multum placata minoribus umbra,
quos miseranda fugis: iacet ille in funere longo,
quem fremis. et iunctae sentit confinia mortis.
obsitus exhaustos paedore et sanguine vultus
eiectusque die: sors leto durior omni,
crede mihi! quaenam immeritum vitare nepotem
causa tibi? confer vultum et satiare litanti
sanguine venturasque vices et funera belli
pande vel infensus vel res miserate tuorum,
tunc ego te optata vetitam transmittere Lethen
puppe dabo placidumque pia tellure reponam
et Stygiis mandabo deis.’ mulcetur honoris
muneribus fingitque genas, dein talia reddit:
‘cur tibi versanti manes, aequaeve sacerdos,
lectus ego augurio tantisque potissimum umbris,
qui ventura loquar: satis est meminisse priorum,
nostrane praeclari, pudeat, consulta nepotes
poscitis? illum, illum sacris adhibete nefastis.
qui laeto fodit ense patrem, qui semet in ortus
vertit et indignae regerit sua pignora matri,
et nunc ille deos Furiarumque atra fatigat
concilia et nostros rogat haec in proelia manes,
quodsi adeo placui deflenda in tempora vates.