Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 6.51-6.103
Statius, Thebais 6.51-103
Not analysed yet
ille quoque adfatus non mollius audit amicos,
quam trucis Ionii rabies clamantia ponto
vota virum aut tenues curant vaga fulmina nimbos.
Tristibus interea ramis teneraque cupresso
damnatus flammae torus et puerile feretrum
texitur: ima virent agresti stramina cultu;
proxima gramineis operosior area sertis,
et picturatus morituris floribus agger;
tertius adsurgens Arabum strue tollitur ordo
Eoas complexus opes incanaque glebis
tura et ab antiquo durantia cinnama Belo.
summa crepant auro, Tyrioque attollitur ostro
molle supercilium, teretes hoc undique gemmae
inradiant, medio Linus intertextus acantho
letiferique canes: opus admirabile semper
oderat atque oculos flectebat ab omine mater,
arma etiam et veterum exuvias circumdat avorum
gloria mixta malis adflictaeque ambitus aulae,
ceu grande exsequiis onus atque immensa ferantur
membra rogo, sed cassa tamen sterilisque dolentes
fama iuvat, parvique augescunt funere manes,
inde ingens lacrimis honor et miseranda voluptas,
muneraque in cineres annis graviora feruntur —
namque illi et pharetras brevioraque tela dicarat
festinus voti pater insontesque sagittas;
iam tunc et nota stabuli de gente probatos
in nomen pascebat equos —cinctusque sonantes
armaque maiores exspectatura lacertos.
spes avidae! quas non in nomen credula vestes
urgebat studio cultusque insignia regni
purpureos sceptrumque minus? cuncta ignibus atris
damnat atrox suaque ipse parens gestamina ferri,
si damnis rabidum queat exsaturare dolorem.
Parte alia gnari monitis exercitus instat
auguris aeriam truncis nemorumque ruina,
montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi
anguis et infausti cremet atra piacula belli,
his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe
praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo,
sternitur extemplo veteres incaedua ferro
silva comas, largae qua non opulentior umbrae
Argolicos inter saltusque educta Lycaeos
extulerat super astra caput: stat sacra senectae
numine, nec solos hominum transgressa veterno
fertur avos, Nymphas etiam mutasse superstes
Faunorumque greges, aderat miserabile luco
exscidium: fugere ferae, nidosque tepentes
absiliunt —metus urget —aves; cadit ardua fagus,
Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus,
procumbunt piceae, flammis alimenta supremis,
ornique iliceaeque trabes metuendaque suco
taxus et infandos belli potura cruores
fraxinus atque situ non expugnabile robur.