Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.574-6.617
Statius, Thebais 6.574-617
Not analysed yet
ipse tamen formae laudem aspernatur et arcet
mirantes; tunc Palladios non inscius haustus
incubuit pinguique cutem fuscatur olivo.
hoc Idas, hoc more Dymas aliique nitescunt.
sic ubi tranquillo perlucent sidera ponto
vibraturque fretis caeli stellantis imago,
omnia clara nitent, sed clarior omnia supra
Hesperos exercet radios, quantusque per altum
aethera, caeruleis tantus monstratur in undis,
proximus et forma nec multum segnior Idas
cursibus atque aevo iuxta prior; attamen illi
iam tenuem pingues florem induxere palaestrae,
deserpitque genis nec se lanugo fatetur
intonsae sub nube comae, tunc rite citatos
explorant acuuntque gradus, variasque per artes
exstimulant docto languentia membra tumultu:
poplite nunc sidunt flexo, nunc lubrica forti
pectora confidunt plausu, nunc ignea tollunt
crura brevemque fugam necopino fine reponunt.
Ut ruit atque aequum submisit regula limen,
corripuere leves spatium, campoque refulsit
nuda cohors: volucres isdem modo tardius arvis
isse videntur equi; credas e plebe Cydonum
Parthorumque fuga totidem exsiluisse sagittas,
non aliter celeres Hyrcana per avia cervi,
cum procul impasti fremitum accepere leonis
sive putant, rapit attonitos fuga caeca metusque
congregat, et longum dant cornua mixta fragorem.
effugit hic oculos rapida puer ocior aura
Maenalius, quem deinde gradu premit horridus Idas
inspiratque umero, flatuque et pectoris umbra
terga premit, post ambiguo discrimine tendunt
Phaedimus atque Dymas, illis celer imminet Alcon.
flavus ab intonso pendebat vertice crinis
Arcados; hoc primis Triviae pascebat ab annis
munus et, Ogygio victor cum Marte redisset,
nequiquam patriis audax promiserat aris.
tunc liber nexu lateque in terga solutus
occursu zephyri retro fugit et simul ipsum
impedit infestoque volans obtenditur Idae.
inde dolum iuvenis fraudique adcommoda sensit
tempora; iam finem iuxta, dum limina victor
Parthenopaeus init, correpto crine reductum
occupat, et longae primus ferit ostia portae.