Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 7.189-7.229
Statius, Thebais 7.189-229
Not analysed yet
hic tibi —quando minor iam nostra potentia —noctes
Herculeae placitusque vagae Nycteidos ardor,
hic Tyrium genus et nostro felicior igne
taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.’
Invidiam risit pater, et iam poplite flexum
sternentemque manus tranquillus ad osenla tollit
inque vicem placida orsa refert: ‘non coniugis ista
consiliis, ut rere, puer, nec saeva roganti
sic expostus ego: immoto deducimur orbe
fatorum; veteres seraeque in proelia causae.
nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus
parcior humani? videt axis et ista per aevom
mecum aeterna domus, quotiens iam torta reponam
fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis.
quin etiam invitus magna uleiscendaque passis
aut Lapithas Marti, aut veterem Calydona Dianae
expugnare dedi; maesta est iactura pigetque
tot mutare animas, tot reddere corpora vitae.
Labdacios vero Pelopisque a stirpe nepotes
tardum abolere mihi; scis ipse —ut crimina mittam
Dorica —,quam promptae superos incessere Thebae;
te quoque —sed, quoniam vetus excidit ira, silebo.
non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus,
aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres
progenuisse reus, lacero tua lustra replevit
funere: ubi hi fletus, ubi tune ars tanta precandi?
ast ego non proprio diros impendo dolori
Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque
et pietas et laesa fides naturaque, et ipsi
Eumenidum mores, sed tu super urbe moveri
parce tua: non hoc statui sub tempore rebus
occasum Aoniis, veniet suspeetior aetas
ultoresque alii: nunc regia Iuno queretur.’
his ille auditis mentemque habitumque recepit;
ut eum sole malo tristique rosaria pendent
usta noto, si clara dies zephyrique refecit
aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent
germina et informes ornat sua gloria virgas.
Nuntius attonitas iamdudum Eteoelis ad aures
explorata ferens longo docet agmine Graios
ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis;