Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Lines 7.552-7.606
Statius, Thebais 7.552-606
Not analysed yet
ante haec excusso frondescet lancea ferro,
Inachus ante retro nosterque Achelous abibit,
sed mite adloquium et saevis pax quaeritur armis:
haec quoque castra patent, necdum meruere timeri,
an suspectus ego? abscedo et mea volnera dono.
intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores,
finge autem pactis evictum excedere regnis,
nempe iterum reddes?’ rursus mutata trahuntur
agmina consiliis: subito ceu turbine caeli
obvius adversum Boreae Notus abstulit aequor,
arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys
arripit et primae molitur semina pugnae.
Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres,
mite iugum, belli quondam vastator Eoi
currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris
Liber in Aonios meritas dimiserat agros,
illas turba dei seniorque ex more sacerdos
sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes
palmite maturo variisque ornare corymbis
curat et alterno maculas interligat ostro,
iamque ipsi colles, ipsa has —quis credat? —amabant
armenta, atque ausae circum mugire iuvencae;
quippe nihil grassata fames: manus obvia pascit,
exceptantque cibos fusoque horrenda supinant
ora mero, vaga rure quies; si quando benigno
urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris
templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.
has ubi vipereo tactas ter utramque flagello
Eumenis in furias animumque redire priorem
impulit, erumpunt non agnoscentibus agris.
ceu duo diverso pariter si fulmina caelo
rupta cadant longumque trahant per nubila crinem:
non aliter cursu rapidae atque immane frementes
transibunt campos aurigamque impete vasto,
Amphiarae, tuum —nec defuit omen, eriles
forte is primus equos stagna ad vicina trahebat —
corripiunt; mox Taenarium, qui proximus, Idan
Aetolumque Acamanta premunt: fuga torva per agros
cornipedum, visa donec flammatus Aconteus
strage virum, cui sueta feras prosternere virtus
—Arcas erat —,densis iam fida ad moenia versas
insequitur telis, multumque hastile resumens
ter, quater adducto per terga, per ilia telo
transigit. illae autem longo cum limite fusi
sanguinis ad portas utrimque exstantia ducunt
spicula semianimes, gemituque imitante querellas
saucia dilectis adclinant pectora muris,
templa putes urbemque rapi facibusque nefandis
Sidonios ardere lares, sic clamor apertis
exoritur muris; mallent cunabula magni
Herculis aut Semeles thalamum aut penetrale ruisse
Harmoniae. cultor Baccheus Acontea Phegeus
iam vacuum telis geminoque in sanguine ovantem
comminus ense petit; subeunt Tegeaea iuventus
auxilio tardi: iam supra sacra ferarum