Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Lines 8.182-8.236
Statius, Thebais 8.182-236
Not analysed yet
hos quoque bellorum casus nobisque tibique
praescieras, et —quanta sacro sub pectore virtus! —
venisti tamen et miseris comes additus armis,
et cum te tellus fatalisque hora vocaret,
tu Tyrias acies adversaque signa vacasti
sternere; tunc etiam media de morte timendum
hostibus infestaque abeuntem vidimus hasta,
et nunc te quis casus habet? poterisne reverti
sedibus a Stygiis altaque erumpere terra?
anne sedes hilares iuxta tua numina Parcas
et vice concordi discis ventura docesque?
an tibi felices lucos miseratus Averni
rector et Elysias dedit inservare volucres?
quidquid es, aeternus Phoebo dolor et nova clades
semper eris mutisque diu plorabere Delphis,
hic Tenedon Chrysenque dies partuque ligatam
Delon et intonsi eludet penetralia Branchi,
nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam
limina nec Lyciam supplex consultor adibit.
quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso
quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit,
ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus,
ipse nihil certum sagis clangoribus aether
praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes.
iamque erit ille dies, quo te quoque conseia fatis
templa colant reddatque tuus responsa sacerdos.’
talia fatidico peragunt sollemnia regi,
ceu flammas ac dona rogo tristesque rependant
exsequias mollique animam tellure reponant.
fracta dehinc eunetis aversaque pectora bello:
sic fortes Minyas subito cum funere Tiphys
destituit, non arma sequi, non ferre videtur
remus aquas, ipsique minus iam ducere venti.
iam fessi gemitu, paulatim et corda levavit
exhaustus sermone dolor, nox addita curas
obruit et facilis lacrimis inrepere somnus.
At non Sidoniam diversa in parte per urbem
nox eadem: vario producunt sidera ludo
ante domos intraque, ipsaeque ad moenia marcent
excubiae; gemina aera sonant Idaeaque terga
et moderata sonum vario spiramine buxus.
tune dulces superos atque omne ex ordine alumnum
numen ubique sacri resonant paeanes, ubique
serta coronatumque merum, nunc funera rident
auguris ignari, contraque in tempore certant
Tiresian laudare suum; nunc facta revolvunt
maiorum veteresque canunt ab origine Thebas:
hi mare Sidonium manibusque adtrita Tonantis
cornua et ingenti sulcatum Nerea tauro,
hi Cadmum lassamque bovem fetosque cruenti
Martis agros, alii Tyriam reptantia saxa
ad chelyn et duras animantem Amphiona cautes,
hi gravidam Semelen, illi Cythereia laudant
conubia et multa deductam lampade fratrum
Harmoniam: nullis iam deest sua fabula mensis,