Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.220-9.265
Statius, Thebais 9.220-265
Not analysed yet
semifer aeria talis Centaurus ab Ossa
desilit in valles, ipsum nemora alta tremiscunt,
campus equum, trepidi cursu glomerantur anhelo
Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro
colla metens linquit truncos post terga cadentes.
ventum erat ad fluvium; solito tunc plenior alveo
—signa mali —magna se mole Ismenos agebat.
illa brevis requies, illo timida agmina lassam
de campis egere fugam; stupet hospita belli
unda viros claraque armorum incenditur umbra,
insiluere vadis, magnoque fragore solutus
agger et adversae latuerunt pulvere ripae,
ille quoque hostiles saltu maiore per undas
inruit attonitis —longum dimittere habenas —
sicut erat, tantum viridi defixa parumper
caespite populeo commendat spicula trunco.
tunc vero exanimes tradunt rapientibus ultro
arma vadis: alii demissa casside, quantum
tendere conatus animae valuere sub undis,
turpe latent; multi fluvium transmittere nando
adgressi, sed vincla tenent laterique repugnat
balteus et madidus deducit pectora thorax,
qualis caeruleis tumido sub gurgite terror
piscibus, arcani quotiens devexa profundi
scrutantem delphina vident; fugit omnis in imos
turba lacus viridesque metu stipantur in algas;
nec prius emersi, quam summa per aequora flexus
emicet et visis malit certare carinis:
talis agit sparsos mediisque in fluctibus heros
frena manu pariter, pariter regit arma, pedum quem
remigio sustentat equus2; consuetaque campo
fluctuat et mersas levis ungula quaerit harenas.
sternit Iona Chromis, Chromin Antiphos, Antiphon Hypseus,
Hypseus Astyagen evasurumque relicto
amne Linum, ni fata vetent et stamine primo
ablatum tellure mori. premit agmina Thebes
Hippomedon, turbat Danaos Asopius Hypseus:
amnis utrimque timet, crasso vada mutat uterque
sanguine, et e fluvio neutri fatale reverti,
iam laceri pronis volvuntur cursibus artus
oraque et abscisae redeunt in pectora dextrae,
spicula iam clipeosque leves arcusque remissos
unda vehit, galeasque vetant descendere cristae:
summa vagis late sternuntur flumina telis,
ima viris; illic luctantur corpora leto,
efflantesque animas retro premit obvius amnis.