Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.86-9.129
Statius, Thebais 9.86-129
Not analysed yet
Ecce autem hortatus Eteoclis et arma secuti,
lecta manus, iuvenes, quos nec Tritonia bello,
nec prope conlata sprevisset cuspide Mavors,
adventant; contra conlecta ut pectora parmae
fixerat atque hastam longe protenderat, haeret
arduus Hippomedon: ceu fluctibus obvia rupes,
cui neque de caelo metus et fracta aequora cedunt,
stat cunctis immota minis, fugit ipse rigentem
pontus et ex alto miserae novere carinae.
tunc prior Aonides —validam simul eligit hastam —
‘non pudet hos manes, haec infirmantia bellum
funera dis coram et caelo inspectante tueri?
scilicet egregius sudor memorandaque virtus
hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos
exsequiis lacrimandus eat mollique feretro
infandam eiectans saniem! dimittite curam;
nullae illum volucres, nulla impia monstra nec ipse,
si demus, pius ignis edat.’ nec plura, sed ingens
intorquet iaculum, duro quod in aere moratum
transmissumque tamen clipei stetit orbe secundo,
inde Pheres acerque Lycus; sed cassa Pheretis
hasta redit, Lycus excelso terrore comantem
perstringit galeam; convulsae cuspide longe
diffugere iubae patuitque ingloria cassis,
ipse nec ire retro, nec in obvia concitus arma
exsilit, inque eadem sese vestigia semper
obversus cunctis profert recipitque, nec umquam
longius indulget dextrae motusque per omnes
corpus amat, corpus servans circumque supraque
vertitur, imbellem non sic amplexa iuvencum
infestante lupo tunc primum feta tuetur
mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
ipsa nihil metuens sexusque oblita minoris
spumat et ingentes imitatur femina tauros,
tandem intermissa iaculantum nube potestas
reddere tela fuit; iamque et Sicyonius Alcon
venerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae
turma subit cuneumque replent, his laetus in hostes
Lernaeam iacit ipse trabem, volat illa sagittis
aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen
transabit et iuncti clipeum cavat improba Mopsi.
Phocea tum Cydona Tanagraeumque Phalanthum
atque Erycem, hunc retro conversum et tela petentem,
dum spes nulla necis, crinito a vertice figit;